«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Septuagint (w/morphology)
LXX+
[1]Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. [No book]
[2]Laudo autem vos fratres quod per omnia mei memores estis: et sicut tradidi vobis, præcepta mea tenetis. [No book]
[3]Volo autem vos scire quod omnis viri caput, Christus est: caput autem mulieris, vir: caput vero Christi, Deus. [No book]
[4]Omnis vir orans, aut prophetans velato capite, deturpat caput suum. [No book]
[5]Omnis autem mulier orans, aut prophetans non velato capite, deturpat caput suum: unum enim est ac si decalvetur. [No book]
[6]Nam si non velatur mulier, tondeatur. Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum. [No book]
[7]Vir quidem non debet velare caput suum: quoniam imago et gloria Dei est, mulier autem gloria viri est. [No book]
[8]Non enim vir ex muliere est, sed mulier ex viro. [No book]
[9]Etenim non est creatus vir propter mulierem, sed mulier propter virum. [No book]
[10]Ideo debet mulier potestatem habere supra caput propter angelos. [No book]
[11]Verumtamen neque vir sine muliere: neque mulier sine viro in Domino. [No book]
[12]Nam sicut mulier de viro, ita et vir per mulierem: omnia autem ex Deo. [No book]
[13]Vos ipsi judicate: decet mulierem non velatam orare Deum? [No book]
[14]Nec ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat, ignominia est illi: [No book]
[15]mulier vero si comam nutriat, gloria est illi: quoniam capilli pro velamine ei dati sunt. [No book]
[16]Si quis autem videtur contentiosus esse: nos talem consuetudinem non habemus, neque ecclesia Dei. [No book]
[17]Hoc autem præcipio: non laudans quod non in melius, sed in deterius convenitis. [No book]
[18]Primum quidem convenientibus vobis in ecclesiam, audio scissuras esse inter vos, et ex parte credo. [No book]
[19]Nam oportet et hæreses esse, ut et qui probati sunt, manifesti fiant in vobis. [No book]
[20]Convenientibus ergo vobis in unum, jam non est Dominicam cœnam manducare. [No book]
[21]Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. [No book]
[22]Numquid domos non habetis ad manducandum, et bibendum? aut ecclesiam Dei contemnitis, et confunditis eos qui non habent? Quid dicam vobis? laudo vos? in hoc non laudo. [No book]
[23]Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, [No book]
[24]et gratias agens fregit, et dixit: Accipite, et manducate: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradetur: hoc facite in meam commemorationem. [No book]
[25]Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic calix novum testamentum est in meo sanguine: hoc facite quotiescumque bibetis, in meam commemorationem. [No book]
[26]Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. [No book]
[27]Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. [No book]
[28]Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. [No book]
[29]Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit, non dijudicans corpus Domini. [No book]
[30]Ideo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dormiunt multi. [No book]
[31]Quod si nosmetipsos dijudicaremus, non utique judicaremur. [No book]
[32]Dum judicamur autem, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur. [No book]
[33]Itaque fratres mei, cum convenitis ad manducandum, invicem exspectate. [No book]
[34]Si quis esurit, domi manducet, ut non in judicium conveniatis. Cetera autem, cum venero, disponam. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: unboundbible.org
Top