[1]De spiritualibus autem, nolo vos ignorare fratres. [2]Scitis quoniam cum gentes essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. [3]Ideo notum vobis facio, quod nemo in Spiritu Dei loquens, dicit anathema Jesu. Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto. [4]Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus: [5]et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus: [6]et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus. [7]Unicuique autem datur manifestatio Spiritus ad utilitatem. [8]Alii quidem per Spiritum datur sermo sapientiæ: alii autem sermo scientiæ secundum eumdem Spiritum: [9]alteri fides in eodem Spiritu: alii gratia sanitatum in uno Spiritu: [10]alii operatio virtutum, alii prophetia, alii discretio spirituum, alii genera linguarum, alii interpretatio sermonum. [11]Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. [12]Sicut enim corpus unum est, et membra habet multa, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen corpus sunt: ita et Christus. [13]Etenim in uno Spiritu omnes nos in unum corpus baptizati sumus, sive Judæi, sive gentiles, sive servi, sive liberi: et omnes in uno Spiritu potati sumus. [14]Nam et corpus non est unum membrum, sed multa. [15]Si dixerit pes: Quoniam non sum manus, non sum de corpore: num ideo non est de corpore? [16]Et si dixerit auris: Quoniam non sum oculus, non sum de corpore: num ideo est de corpore? [17]Si totum corpus oculus: ubi auditus? Si totum auditus: ubi odoratus? [18]Nunc autem posuit Deus membra, unumquodque eorum in corpore sicut voluit. [19]Quod si essent omnia unum membrum, ubi corpus? [20]Nunc autem multa quidem membra, unum autem corpus. [21]Non potest autem oculus dicere manui: Opera tua non indigeo: aut iterum caput pedibus: Non estis mihi necessarii. [22]Sed multo magis quæ videntur membra corporis infirmiora esse, necessariora sunt: [23]et quæ putamus ignobiliora membra esse corporis, his honorem abundantiorem circumdamus: et quæ inhonesta sunt nostra, abundantiorem honestatem habent. [24]Honesta autem nostra nullius egent: sed Deus temperavit corpus, ei cui deerat, abundationem tribuendo honorem, [25]ut non sit schisma in corpore, sed idipsum pro invicem sollicita sint membra. [26]Et si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra: sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra. [27]Vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. [28]Et quosdam quidem posuit Deus in ecclesia primum apostolos, secundo prophetas, exinde doctores, deinde virtutes, exinde gratias curationum, opitulationes, gubernationes, genera linguarum, interpretationes sermonum. [29]Numquid omnes apostoli? numquid omnes prophetæ? numquid omnes doctores? [30]numquid omnes virtutes? numquid omnes gratiam habent curationum? numquid omnes linguis loquuntur? numquid omnes interpretantur? [31]Æmulamini autem charismata meliora. Et adhuc excellentiorem viam vobis demonstro.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top