|
[No book] |
[1]Si linguis hominum loquar, et angelorum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, aut cymbalum tinniens. |
[No book] |
[2]Et si habuero prophetiam, et noverim mysteria omnia, et omnem scientiam: et si habuero omnem fidem ita ut montes transferam, caritatem autem non habuero, nihil sum. |
[No book] |
[3]Et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. |
[No book] |
[4]Caritas patiens est, benigna est. Caritas non æmulatur, non agit perperam, non inflatur, |
[No book] |
[5]non est ambitiosa, non quærit quæ sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, |
[No book] |
[6]non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati: |
[No book] |
[7]omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. |
[No book] |
[8]Caritas numquam excidit: sive prophetiæ evacuabuntur, sive linguæ cessabunt, sive scientia destruetur. |
[No book] |
[9]Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus. |
[No book] |
[10]Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. |
[No book] |
[11]Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, cogitabam ut parvulus. Quando autem factus sum vir, evacuavi quæ erant parvuli. |
[No book] |
[12]Videmus nunc per speculum in ænigmate: tunc autem facie ad faciem. Nunc cognosco ex parte: tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum. |
[No book] |
[13]Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc: major autem horum est caritas. |