[1]Sectamini caritatem, æmulamini spiritualia: magis autem ut prophetetis.
[2]Qui enim loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed Deo: nemo enim audit. Spiritu autem loquitur mysteria.
[3]Nam qui prophetat, hominibus loquitur ad ædificationem, et exhortationem, et consolationem.
[4]Qui loquitur lingua, semetipsum ædificat: qui autem prophetat, ecclesiam Dei ædificat.
[5]Volo autem omnes vos loqui linguis: magis autem prophetare. Nam major est qui prophetat, quam qui loquitur linguis; nisi forte interpretetur ut ecclesia ædificationem accipiat.
[6]Nunc autem, fratres, si venero ad vos linguis loquens: quid vobis prodero, nisi vobis loquar aut in revelatione, aut in scientia, aut in prophetia, aut in doctrina?
[7]Tamen quæ sine anima sunt vocem dantia, sive tibia, sive cithara; nisi distinctionem sonituum dederint, quomodo scietur id quod canitur, aut quod citharizatur?
[8]Etenim si incertam vocem det tuba, quis parabit se ad bellum?
[9]Ita et vos per linguam nisi manifestum sermonem dederitis: quomodo scietur id quod dicitur? eritis enim in aëra loquentes.
[10]Tam multa, ut puta genera linguarum sunt in hoc mundo: et nihil sine voce est.
[11]Si ergo nesciero virtutem vocis, ero ei, cui loquor, barbarus: et qui loquitur, mihi barbarus.
[12]Sic et vos, quoniam æmulatores estis spirituum, ad ædificationem ecclesiæ quærite ut abundetis.
[13]Et ideo qui loquitur lingua, oret ut interpretetur.
[14]Nam si orem lingua, spiritus meus orat, mens autem mea sine fructu est.
[15]Quid ergo est? Orabo spiritu, orabo et mente: psallam spiritu, psallam et mente.
[16]Ceterum si benedixeris spiritu, qui supplet locum idiotæ, quomodo dicet: Amen, super tuam benedictionem? quoniam quid dicas, nescit.
[17]Nam tu quidem bene gratias agis, sed alter non ædificatur.
[18]Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor.
[19]Sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam: quam decem millia verborum in lingua.
[20]Fratres, nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote: sensibus autem perfecti estote.
[21]In lege scriptum est: Quoniam in aliis linguis et labiis aliis loquar populo huic: et nec sic exaudient me, dicit Dominus.
[22]Itaque linguæ in signum sunt non fidelibus, sed infidelibus: prophetiæ autem non infidelibus, sed fidelibus.
[23]Si ergo conveniat universa ecclesia in unum, et omnes linguis loquantur, intrent autem idiotæ, aut infideles: nonne dicent quod insanitis?
[24]Si autem omnes prophetent, intret autem quis infidelis, vel idiota, convincitur ab omnibus, dijudicatur ab omnibus:
[25]occulta cordis ejus manifesta fiunt: et ita cadens in faciem adorabit Deum, pronuntians quod vere Deus in vobis sit.
[26]Quid ergo est, fratres? Cum convenitis, unusquisque vestrum psalmum habet, doctrinam habet, apocalypsim habet, linguam habet, interpretationem habet: omnia ad ædificationem fiant.
[27]Sive lingua quis loquitur, secundum duos, aut ut multum tres, et per partes, et unus interpretatur.
[28]Si autem non fuerit interpres, taceat in ecclesia: sibi autem loquatur, et Deo.
[29]Prophetæ autem duo, aut tres dicant, et ceteri dijudicent.
[30]Quod si alii revelatum fuerit sedenti, prior taceat.
[31]Potestis enim omnes per singulos prophetare: ut omnes discant, et omnes exhortentur:
[32]et spiritus prophetarum prophetis subjecti sunt.
[33]Non enim est dissensionis Deus, sed pacis: sicut et in omnibus ecclesiis sanctorum doceo.
[34]Mulieres in ecclesiis taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et lex dicit.
[35]Si quid autem volunt discere, domi viros suos interrogent. Turpe est enim mulieri loqui in ecclesia.
[36]An a vobis verbum Dei processit? aut in vos solos pervenit?
[37]Si quis videtur propheta esse, aut spiritualis, cognoscat quæ scribo vobis, quia Domini sunt mandata.
[38]Si quis autem ignorat, ignorabitur.
[39]Itaque fratres æmulamini prophetare: et loqui linguis nolite prohibere.
[40]Omnia autem honeste, et secundum ordinem fiant.
|