«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
King James Version with Samaritan Pentateuch
KJV(SP)
[1]De collectis autem, quæ fiunt in sanctos, sicut ordinavi ecclesiis Galatiæ, ita et vos facite. [No book]
[2]Per unam sabbati unusquisque vestrum apud se seponat, recondens quod ei bene placuerit: ut non, cum venero, tunc collectæ fiant. [No book]
[3]Cum autem præsens fuero, quos probaveritis per epistolas, hos mittam perferre gratiam vestram in Jerusalem. [No book]
[4]Quod si dignum fuerit ut et ego eam, mecum ibunt. [No book]
[5]Veniam autem ad vos, cum Macedoniam pertransiero: nam Macedoniam pertransibo. [No book]
[6]Apud vos autem forsitan manebo, vel etiam hiemabo: ut vos me deducatis quocumque iero. [No book]
[7]Nolo enim vos modo in transitu videre, spero enim me aliquantulum temporis manere apud vos, si Dominus permiserit. [No book]
[8]Permanebo autem Ephesi usque ad Pentecosten. [No book]
[9]Ostium enim mihi apertum est magnum, et evidens: et adversarii multi. [No book]
[10]Si autem venerit Timotheus, videte ut sine timore sit apud vos: opus enim Domini operatur, sicut et ego. [No book]
[11]Ne quis ergo illum spernat: deducite autem illum in pace, ut veniat ad me: exspecto enim illum cum fratribus. [No book]
[12]De Apollo autem fratre vobis notum facio, quoniam multum rogavi eum ut veniret ad vos cum fratribus: et utique non fuit voluntas ut nunc veniret: veniet autem, cum ei vacuum fuerit. [No book]
[13]Vigilate, state in fide, viriliter agite, et confortamini. [No book]
[14]Omnia vestra in caritate fiant. [No book]
[15]Obsecro autem vos fratres, nostis domum Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam sunt primitiæ Achaiæ, et in ministerium sanctorum ordinaverunt seipsos: [No book]
[16]ut et vos subditi sitis ejusmodi, et omni cooperanti, et laboranti. [No book]
[17]Gaudeo autem in præsentia Stephanæ, et Fortunati, et Achaici: quoniam id, quod vobis deerat, ipsi suppleverunt: [No book]
[18]refecerunt enim et meum spiritum, et vestrum. Cognoscite ergo qui hujusmodi sunt. [No book]
[19]Salutant vos ecclesiæ Asiæ. Salutant vos in Domino multum, Aquila et Priscilla cum domestica sua ecclesia: apud quos et hospitor. [No book]
[20]Salutant vos omnes fratres. Salutate invicem in osculo sancto. [No book]
[21]Salutatio, mea manu Pauli. [No book]
[22]Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, Maran Atha. [No book]
[23]Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. [No book]
[24]Caritas mea cum omnibus vobis in Christo Jesu. Amen. [No book]
Source: unbound.biola.edu
See information...
Top