«
Shem Tob's Hebrew Matthew (1400)
ShemTob
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Et ego, cum venissem ad vos, fratres, veni non in sublimitate sermonis, aut sapientiæ, annuntians vobis testimonium Christi.
[No book] [2]Non enim judicavi me scire aliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum.
[No book] [3]Et ego in infirmitate, et timore, et tremore multo fui apud vos:
[No book] [4]et sermo meus, et prædicatio mea non in persuasibilibus humanæ sapientiæ verbis, sed in ostensione spiritus et virtutis:
[No book] [5]ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei.
[No book] [6]Sapientiam autem loquimur inter perfectos: sapientiam vero non hujus sæculi, neque principum hujus sæculi, qui destruuntur:
[No book] [7]sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quæ abscondita est, quam prædestinavit Deus ante sæcula in gloriam nostram,
[No book] [8]quam nemo principum hujus sæculi cognovit: si enim cognovissent, numquam Dominum gloriæ crucifixissent.
[No book] [9]Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum:
[No book] [10]nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum: Spiritus enim omnia scrutatur, etiam profunda Dei.
[No book] [11]Quis enim hominum scit quæ sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? ita et quæ Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei.
[No book] [12]Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis:
[No book] [13]quæ et loquimur non in doctis humanæ sapientiæ verbis, sed in doctrina Spiritus, spiritualibus spiritualia comparantes.
[No book] [14]Animalis autem homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei: stultitia enim est illi, et non potest intelligere: quia spiritualiter examinatur.
[No book] [15]Spiritualis autem judicat omnia: et ipse a nemine judicatur.
[No book] [16]Quis enim cognovit sensum Domini, qui instruat eum? nos autem sensum Christi habemus.
Author: Shem-Tob ben Isaac Ibn Shaprut (14th century)

See information...
Source: unbound.biola.edu
Top