«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Hegesippus
Hegesippus
[1]Omnino auditur inter vos fornicatio, et talis fornicatio, qualis nec inter gentes, ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. [No book]
[2]Et vos inflati estis: et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit. [No book]
[3]Ego quidem absens corpore, præsens autem spiritu, jam judicavi ut præsens eum, qui sic operatus est, [No book]
[4]in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu, [No book]
[5]tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini nostri Jesu Christi. [No book]
[6]Non est bona gloriatio vestra. Nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit? [No book]
[7]Expurgate vetus fermentum, ut sitis nova conspersio, sicut estis azymi. Etenim Pascha nostrum immolatus est Christus. [No book]
[8]Itaque epulemur: non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ: sed in azymis sinceritatis et veritatis. [No book]
[9]Scripsi in epistola: Ne commisceamini fornicariis: [No book]
[10]non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut rapacibus, aut idolis servientibus: alioquin debueratis de hoc mundo exiisse. [No book]
[11]Nunc autem scripsi vobis non commisceri: si is qui frater nominatur, est fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere. [No book]
[12]Quid enim mihi de iis qui foris sunt, judicare? nonne de iis qui intus sunt, vos judicatis? [No book]
[13]nam eos qui foris sunt, Deus judicabit. Auferte malum ex vobis ipsis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top