|
[1]De iis autem quæ idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero ædificat. |
[No book] |
[2]Si quis autem se existimat scire aliquid, nondum cognovit quemadmodum oporteat eum scire. |
[No book] |
[3]Si quis autem diligit Deum, hic cognitus est ab eo. |
[No book] |
[4]De escis autem quæ idolis immolantur, scimus quia nihil est idolum in mundo, et quod nullus est Deus, nisi unus. |
[No book] |
[5]Nam etsi sunt qui dicantur dii sive in cælo, sive in terra (siquidem sunt dii multi, et domini multi): |
[No book] |
[6]nobis tamen unus est Deus, Pater, ex quo omnia, et nos in illum: et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per ipsum. |
[No book] |
[7]Sed non in omnibus est scientia. Quidam autem cum conscientia usque nunc idoli, quasi idolothytum manducant: et conscientia ipsorum cum sit infirma, polluitur. |
[No book] |
[8]Esca autem nos non commendat Deo. Neque enim si manducaverimus, abundabimus: neque si non manducaverimus, deficiemus. |
[No book] |
[9]Videte autem ne forte hæc licentia vestra offendiculum fiat infirmis. |
[No book] |
[10]Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta? |
[No book] |
[11]Et peribit infirmus in tua scientia, frater, propter quem Christus mortuus est? |
[No book] |
[12]Sic autem peccantes in fratres, et percutientes conscientiam eorum infirmam, in Christum peccatis. |
[No book] |
[13]Quapropter si esca scandalizat fratrem meum, non manducabo carnem in æternum, ne fratrem meum scandalizem. |
[No book] |