1 John
1Jo
1
[1]Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ: [2]et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: [3]quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo. [4]Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum. [5]Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis: quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. [6]Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. [7]Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. [8]Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. [9]Si confiteamur peccata nostra: fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate. [10]Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top