[1]Videte qualem caritatem dedit nobis Pater, ut filii Dei nominemur et simus. Propter hoc mundus non novit nos: quia non novit eum. [2]Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. [3]Et omnis qui habet hanc spem in eo, sanctificat se, sicut et ille sanctus est. [4]Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit: et peccatum est iniquitas. [5]Et scitis quia ille apparuit ut peccata nostra tolleret: et peccatum in eo non est. [6]Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. [7]Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. [8]Qui facit peccatum, ex diabolo est: quoniam ab initio diabolus peccat. In hoc apparuit Filius Dei, ut dissolvat opera diaboli. [9]Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. [10]In hoc manifesti sunt filii Dei, et filii diaboli. Omnis qui non est justus, non est ex Deo, et qui non diligit fratrem suum: [11]quoniam hæc est annuntiatio, quam audistis ab initio, ut diligatis alterutrum. [12]Non sicut Cain, qui ex maligno erat, et occidit fratrem suum. Et propter quid occidit eum? Quoniam opera ejus maligna erant: fratris autem ejus, justa. [13]Nolite mirari, fratres, si odit vos mundus. [14]Nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte: [15]omnis qui odit fratrem suum, homicida est. Et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam æternam in semetipso manentem. [16]In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit: et nos debemus pro fratribus animas ponere. [17]Qui habuerit substantiam hujus mundi, et viderit fratrem suum necessitatem habere, et clauserit viscera sua ab eo: quomodo caritas Dei manet in eo? [18]Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate: [19]in hoc cognoscimus quoniam ex veritate sumus: et in conspectu ejus suadebimus corda nostra. [20]Quoniam si reprehenderit nos cor nostrum: major est Deus corde nostro, et novit omnia. [21]Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum: [22]et quidquid petierimus, accipiemus ab eo: quoniam mandata ejus custodimus, et ea, quæ sunt placita coram eo, facimus. [23]Et hoc est mandatum ejus: ut credamus in nomine Filii ejus Jesu Christi: et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. [24]Et qui servat mandata ejus, in illo manet, et ipse in eo: et in hoc scimus quoniam manet in nobis, de Spiritu quem dedit nobis.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top