|
[1]Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. |
[No book] |
[2]In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. |
[No book] |
[3]Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. |
[No book] |
[4]Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. |
[No book] |
[5]Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? |
[No book] |
[6]Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. |
[No book] |
[7]Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. |
[No book] |
[8]Et tres sunt, qui testimonium dant in terra: spiritus, et aqua, et sanguis: et hi tres unum sunt. |
[No book] |
[9]Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est: quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. |
[No book] |
[10]Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum: quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. |
[No book] |
[11]Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus: et hæc vita in Filio ejus est. |
[No book] |
[12]Qui habet Filium, habet vitam: qui non habet Filium, vitam non habet. |
[No book] |
[13]Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. |
[No book] |
[14]Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum: quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. |
[No book] |
[15]Et scimus quia audit nos quidquid petierimus: scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. |
[No book] |
[16]Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem: non pro illo dico ut roget quis. |
[No book] |
[17]Omnis iniquitas, peccatum est: et est peccatum ad mortem. |
[No book] |
[18]Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat: sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. |
[No book] |
[19]Scimus quoniam ex Deo sumus: et mundus totus in maligno positus est. |
[No book] |
[20]Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. |
[No book] |
[21]Filioli, custodite vos a simulacris. Amen. |
[No book] |