«
The Sonnini Manuscript: The Lost Chapter 29 of Acts
Acts29
Vulgata Clementina (1592)
Vul
[No book] [1]Et misit rex Antiochus filius Demetrii epistolas ab insulis maris Simoni sacerdoti, et principi gentis Judæorum, et universæ genti:
[No book] [2]et erant continentes hunc modum: Rex Antiochus Simoni sacerdoti magno, et genti Judæorum salutem.
[No book] [3]Quoniam quidem pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vendicare regnum, et restituere illud sicut erat antea: et electam feci multitudinem exercitus, et feci naves bellicas.
[No book] [4]Volo autem procedere per regionem ut ulciscar in eos, qui corruperunt regionem nostram, et qui desolaverunt civitates multas in regno meo.
[No book] [5]Nunc ergo statuo tibi omnes oblationes, quas remiserunt tibi ante me omnes reges, et quæcumque alia dona remiserunt tibi:
[No book] [6]et permitto tibi facere percussuram proprii numismatis in regione tua:
[No book] [7]Jerusalem autem sanctam esse, et liberam: et omnia arma, quæ fabricata sunt, et præsidia, quæ construxisti, quæ tenes, maneant tibi.
[No book] [8]Et omne debitum regis, et quæ futura sunt regi, ex hoc et in totum tempus remittuntur tibi.
[No book] [9]Cum autem obtinuerimus regnum nostrum, glorificabimus te, et gentem tuam, et templum, gloria magna, ita ut manifestetur gloria vestra in universa terra.
[No book] [10]Anno centesimo septuagesimo quarto exiit Antiochus in terram patrum suorum, et convenerunt ad eum omnes exercitus, ita ut pauci relicti essent cum Tryphone.
[No book] [11]Et insecutus est eum Antiochus rex, et venit Doram fugiens per maritimam:
[No book] [12]sciebat enim quod congregata sunt mala in eum, et reliquit eum exercitus:
[No book] [13]et applicuit Antiochus super Doram cum centum viginti millibus virorum belligeratorum, et octo millibus equitum:
[No book] [14]et circuivit civitatem, et naves a mari accesserunt: et vexabant civitatem a terra et mari, et neminem sinebant ingredi vel egredi.
[No book] [15]Venit autem Numenius, et qui cum eo fuerant, ab urbe Roma, habentes epistolas regibus et regionibus scriptas, in quibus continebantur hæc:
[No book] [16]Lucius consul Romanorum, Ptolemæo regi salutem.
[No book] [17]Legati Judæorum venerunt ad nos amici nostri, renovantes pristinam amicitiam et societatem, missi a Simone principe sacerdotum et populo Judæorum.
[No book] [18]Attulerunt autem et clypeum aureum mnarum mille.
[No book] [19]Placuit itaque nobis scribere regibus et regionibus, ut non inferant illis mala, neque impugnent eos, et civitates eorum, et regiones eorum: et ut non ferant auxilium pugnantibus adversus eos.
[No book] [20]Visum autem est nobis accipere ab eis clypeum.
[No book] [21]Si qui ergo pestilentes refugerunt de regione ipsorum ad vos, tradite eos Simoni principi sacerdotum, ut vindicet in eos secundum legem suam.
[No book] [22]Hæc eadem scripta sunt Demetrio regi, et Attalo, et Ariarathi, et Arsaci,
[No book] [23]et in omnes regiones: et Lampsaco, et Spartiatis, et in Delum, et in Myndum, et in Sicyonem, et in Cariam, et in Samum, et in Pamphyliam, et in Lyciam, et in Alicarnassum, et in Coo, et in Siden, et in Aradon, et in Rhodum, et in Phaselidem, et in Gortynam, et Gnidum, et Cyprum, et Cyrenen.
[No book] [24]Exemplum autem eorum scripserunt Simoni principi sacerdotum, et populo Judæorum.
[No book] [25]Antiochus autem rex applicuit castra in Doram secundo, admovens ei semper manus, et machinas faciens: et conclusit Tryphonem, ne procederet:
[No book] [26]et misit ad eum Simon duo millia virorum electorum in auxilium, et argentum, et aurum, et vasa copiosa:
[No book] [27]et noluit ea accipere, sed rupit omnia, quæ pactus est cum eo antea, et alienavit se ab eo.
[No book] [28]Et misit ad eum Athenobium unum de amicis suis, ut tractaret cum ipso, dicens: Vos tenetis Joppen, et Gazaram, et arcem, quæ est in Jerusalem, civitates regni mei:
[No book] [29]fines earum desolastis, et fecistis plagam magnam in terra, et dominati estis per loca multa in regno meo.
[No book] [30]Nunc ergo tradite civitates quas occupastis, et tributa locorum in quibus dominati estis extra fines Judææ:
[No book] [31]sin autem, date pro illis quingenta talenta argenti, et exterminii, quod exterminastis, et tributorum civitatum alia talenta quingenta: sin autem, veniemus, et expugnabimus vos.
[No book] [32]Et venit Athenobius amicus regis in Jerusalem, et vidit gloriam Simonis, et claritatem in auro, et argento, et apparatum copiosum: et obstupuit, et retulit ei verba regis.
[No book] [33]Et respondit ei Simon, et dixit ei: Neque alienam terram sumpsimus, neque aliena detinemus: sed hæreditatem patrum nostrorum, quæ injuste ab inimicis nostris aliquo tempore possessa est.
[No book] [34]Nos vero tempus habentes, vindicamus hæreditatem patrum nostrorum.
[No book] [35]Nam de Joppe et Gazara quæ expostulas, ipsi faciebant in populo plagam magnam, et in regione nostra: horum damus talenta centum. Et non respondit ei Athenobius verbum.
[No book] [36]Reversus autem cum ira ad regem, renuntiavit ei verba ista, et gloriam Simonis, et universa quæ vidit, et iratus est rex ira magna.
[No book] [37]Tryphon autem fugit navi in Orthosiada.
[No book] [38]Et constituit rex Cendebæum ducem maritimum, et exercitum peditum et equitum dedit illi.
[No book] [39]Et mandavit illi movere castra contra faciem Judææ: et mandavit ei ædificare Gedorem, et obstruere portas civitatis, et debellare populum. Rex autem persequebatur Typhonem.
[No book] [40]Et pervenit Cendebæus Jamniam, et cœpit irritare plebem, et conculcare Judæam, et captivare populum, et interficere, et ædificare Gedorem.
[No book] [41]Et collocavit illic equites et exercitum, ut egressi perambularent viam Judææ, sicut constituit ei rex.
Source: unbound.biola.edu
Top