[1]Et ascendit Joannes de Gazaris, et nuntiavit Simoni patri suo quæ fecit Cendebæus in populo ipsorum.
[2]Et vocavit Simon duos filios seniores, Judam et Joannem, et ait illis: Ego, et fratres mei, et domus patris mei expugnavimus hostes Israël ab adolescentia usque in hunc diem: et prosperatum est in manibus nostris liberare Israël aliquoties.
[3]Nunc autem senui: sed estote loco meo, et fratres mei, et egressi pugnate pro gente nostra: auxilium vero de cælo vobiscum sit.
[4]Et elegit de regione viginti millia virorum belligeratorum, et equites: et profecti sunt ad Cendebæum, et dormierunt in Modin.
[5]Et surrexerunt mane, et abierunt in campum: ecce exercitus copiosus in obviam illis peditum et equitum: et fluvius torrens erat inter medium ipsorum.
[6]Et admovit castra contra faciem eorum ipse et populus ejus, et vidit populum trepidantem ad transfretandum torrentem: et transfretavit primus, et viderunt eum viri, et transierunt post eum.
[7]Et divisit populum et equites in medio peditum: erat autem equitatus adversariorum copiosus nimis.
[8]Et exclamaverunt sacris tubis, et in fugam conversus est Cendebæus et castra ejus: et ceciderunt ex eis multi vulnerati: residui autem in munitionem fugerunt.
[9]Tunc vulneratus est Judas frater Joannis: Joannes autem insecutus est eos, donec venit Cedronem, quam ædificavit:
[10]et fugerunt usque ad turres, quæ erant in agris Azoti, et succendit eas igni. Et ceciderunt ex illis duo millia virorum, et reversus est in Judæam in pace.
[11]Et Ptolemæus filius Abobi constitutus erat dux in campo Jericho, et habebat argentum et aurum multum:
[12]erat enim gener summi sacerdotis.
[13]Et exaltatum est cor ejus, et volebat obtinere regionem, et cogitabat dolum adversus Simonem et filios ejus, ut tolleret eos.
[14]Simon autem, perambulans civitates quæ erant in regione Judææ, et sollicitudinem gerens earum, descendit in Jericho ipse, et Mathathias filius ejus, et Judas, anno centesimo septuagesimo septimo, mense undecimo: hic est mensis Sabath.
[15]Et suscepit eos filius Abobi in munitiunculam, quæ vocatur Doch, cum dolo, quam ædificavit: et fecit eis convivium magnum, et abscondit illic viros.
[16]Et cum inebriatus esset Simon et filii ejus, surrexit Ptolemæus cum suis, et sumpserunt arma sua, et intraverunt in convivium: et occiderunt eum, et duos filios ejus, et quosdam pueros ejus:
[17]et fecit deceptionem magnam in Israël, et reddidit mala pro bonis.
[18]Et scripsit hæc Ptolemæus, et misit regi ut mitteret ei exercitum in auxilium, et traderet ei regionem, et civitates eorum, et tributa.
[19]Et misit alios in Gazaram tollere Joannem: et tribunis misit epistolas, ut venirent ad se, et daret eis argentum, et aurum, et dona.
[20]Et alios misit occupare Jerusalem et montem templi.
[21]Et præcurrens quidam, nuntiavit Joanni in Gazara quia periit pater ejus et fratres ejus, et quia misit te quoque interfici.
[22]Ut audivit autem, vehementer expavit: et comprehendit viros, qui venerant perdere eum, et occidit eos: cognovit enim quia quærebant eum perdere.
[23]Et cetera sermonum Joannis, et bellorum ejus, et bonarum virtutum, quibus fortiter gessit, et ædificii murorum, quos exstruxit, et rerum gestarum ejus:
[24]ecce hæc scripta sunt in libro dierum sacerdotii ejus, ex quo factus est princeps sacerdotum post patrem suum.
|