[1]In diebus illis surrexit Mathathias filius Joannis filii Simeonis, sacerdos ex filiis Joarib, ab Jerusalem, et consedit in monte Modin: [2]et habebat filios quinque, Joannem, qui cognominabatur Gaddis: [3]et Simonem, qui cognominabatur Thasi: [4]et Judam, qui vocabatur Machabæus: [5]et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron: et Jonathan, qui cognominabatur Apphus: [6]hi viderunt mala, quæ fiebant in populo Juda, et in Jerusalem. [7]Et dixit Mathathias: Væ mihi ! ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum? [8]Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum ejus sicut homo ignobilis. [9]Vasa gloriæ ejus captiva abducta sunt: trucidati sunt senes ejus in plateis, et juvenes ejus ceciderunt in gladio inimicorum. [10]Quæ gens non hæreditavit regnum ejus et non obtinuit spolia ejus? [11]Omnis compositio ejus ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla. [12]Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea gentes. [13]Quo ergo nobis adhuc vivere? [14]Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii ejus: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde. [15]Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere. [16]Et multi de populo Israël consentientes accesserunt ad eos: sed Mathathias et filii ejus constanter steterunt. [17]Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiæ: Princeps, et clarissimus et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis et fratribus: [18]ergo accede prior, et fac jussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Juda, et qui remanserunt in Jerusalem: et eris tu, et filii tui, inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis. [19]Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Etsi omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis ejus: [20]ego et filii mei, et fratres mei, obediemus legi patrum nostrorum: [21]propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere legem, et justitias Dei: [22]non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata, ut eamus altera via. [23]Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Judæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum jussum regis: [24]et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes ejus, et accensus est furor ejus secundum judicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram: [25]sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit: [26]et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi. [27]Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis qui zelum habet legis, statuens testamentum, exeat post me. [28]Et fugit ipse, et filii ejus in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate. [29]Tunc descenderunt multi quærentes judicium, et justitiam, in desertum: [30]et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum: quoniam inundaverunt super eos mala. [31]Et renuntiatum est viris regis, et exercitui qui erat in Jerusalem civitate David, quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis, in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi. [32]Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos prælium in die sabbatorum, [33]et dixerunt ad eos: Resistitis et nunc adhuc? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis. [34]Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem sabbatorum. [35]Et concitaverunt adversus eos prælium. [36]Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta, [37]dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes erunt super nos cælum et terra, quod injuste perditis nos. [38]Et intulerunt illis bellum sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum. [39]Et cognovit Mathathias et amici ejus, et luctum habuerunt super eos valde. [40]Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. [41]Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis. [42]Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israël, omnis voluntarius in lege: [43]et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum. [44]Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua: et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent. [45]Et circuivit Mathathias et amici ejus, et destruxerunt aras: [46]et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israël: et in fortitudine. [47]Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in manibus eorum: [48]et obtinuerunt legem de manibus gentium, et de manibus regum, et non dederant cornu peccatori. [49]Et appropinquaverunt dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis. [50]Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum, [51]et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum. [52]Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad justitiam? [53]Joseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti. [54]Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni. [55]Jesus dum implevit verbum, factus est dux in Israël. [56]Caleb dum testificatur in ecclesia, accepit hæreditatem. [57]David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula. [58]Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum. [59]Ananias et Azarias et Misaël credentes, liberati sunt de flamma. [60]Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum. [61]Et ita cogitate per generationem et generationem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur. [62]Et a verbis viri peccatoris ne timueritis, quia gloria ejus stercus et vermis est: [63]hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio ejus periit. [64]Vos ergo filii, confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis. [65]Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater. [66]Et Judas Machabæus, fortis viribus a juventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi. [67]Et adducetis ad vos omnes factores legis: et vindicate vindictam populi vestri. [68]Retribuite retributionem gentibus, et intendite in præceptum legis. [69]Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos. [70]Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto: et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israël planctu magno.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top