[1]Et assumpsit Gorgias quinque millia virorum, et mille equites electos: et moverunt castra nocte, [2]ut applicarent ad castra Judæorum, et percuterent eos subito: et filii, qui erant ex arce, erant illis duces. [3]Et audivit Judas, et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis, qui erant in Emmaum: [4]adhuc enim dispersus erat exercitus a castris. [5]Et venit Gorgias in castra Judæ noctu, et neminem invenit: et quærebat eos in montibus, quoniam dixit: Fugiunt hi a nobis. [6]Et cum dies factus esset, apparuit Judas in campo cum tribus millibus virorum tantum, qui tegumenta et gladios non habebant: [7]et viderunt castra gentium valida, et loricatos et equitatus in circuitu eorum, et hi docti ad prælium. [8]Et ait Judas viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis. [9]Mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo. [10]Et nunc clamemus in cælum: et miserebitur nostri Dominus, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie: [11]et scient omnes gentes quia est qui redimat et liberet Israël. [12]Et elevaverunt alienigenæ oculos suos, et viderunt eos venientes ex adverso. [13]Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda. [14]Et congressi sunt: et contritæ sunt gentes, et fugerunt in campum. [15]Novissimi autem omnes ceciderunt in gladio, et persecuti sunt eos usque Gezeron, et usque in campos Idumææ, et Azoti, et Jamniæ: et ceciderunt ex illis usque ad tria millia virorum. [16]Et reversus est Judas, et exercitus ejus sequens eum. [17]Dixitque ad populum: Non concupiscatis spolia: quia bellum contra nos est, [18]et Gorgias et exercitus ejus prope nos in monte: sed state nunc contra inimicos nostros, et expugnate eos, et sumetis postea spolia securi. [19]Et adhuc loquente Juda hæc, ecce apparuit pars quædam prospiciens de monte. [20]Et vidit Gorgias quod in fugam conversi sunt sui, et succenderunt castra: fumus enim, qui videbatur, declarabat quod factum est. [21]Quibus illi conspectis timuerunt valde, aspicientes simul et Judam, et exercitum in campo paratum ad prælium. [22]Et fugerunt omnes in campum alienigenarum: [23]et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum, et hyacinthinum, et purpuram marinam, et opes magnas. [24]Et conversi, hymnum canebant, et benedicebant Deum in cælum, quoniam bonus est, quoniam in sæculum misericordia ejus. [25]Et facta est salus magna in Israël in die illa. [26]Quicumque autem alienigenarum evaserunt, venerunt, et nuntiaverunt Lysiæ universa quæ acciderant. [27]Quibus ille auditis, consternatus animo deficiebat: quod non qualia voluit, talia contigerunt in Israël, et qualia mandavit rex. [28]Et sequenti anno, congregavit Lysias virorum electorum sexaginta millia, et equitum quinque millia, ut debellaret eos. [29]Et venerunt in Judæam, et castra posuerunt in Bethoron, et occurrit illis Judas cum decem millibus viris. [30]Et viderunt exercitum fortem, et oravit, et dixit: Benedictus es, salvator Israël, qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David, et tradidisti castra alienigenarum in manu Jonathæ filii Saul, et armigeri ejus. [31]Conclude exercitum istum in manu populi tui Israël, et confundantur in exercitu suo et equitibus. [32]Da illis formidinem, et tabefac audaciam virtutis eorum, et commoveantur contritione sua. [33]Dejice illos gladio diligentium te: et collaudent te omnes, qui noverunt nomen tuum, in hymnis. [34]Et commiserunt prælium: et ceciderunt de exercitu Lysiæ quinque millia virorum. [35]Videns autem Lysias fugam suorum, et Judæorum audaciam, et quod parati sunt aut vivere, aut mori fortiter, abiit Antiochiam, et elegit milites, ut multiplicati rursus venirent in Judæam. [36]Dixit autem Judas, et fratres ejus: Ecce contriti sunt inimici nostri: ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. [37]Et congregatus est omnis exercitus, et ascenderunt in montem Sion. [38]Et viderunt sanctificationem desertam, et altare profanatum, et portas exustas, et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel in montibus, et pastophoria diruta. [39]Et sciderunt vestimenta sua, et planxerunt planctu magno, et imposuerunt cinerem super caput suum, [40]et ceciderunt in faciem super terram, et exclamaverunt tubis signorum, et clamaverunt in cælum. [41]Tunc ordinavit Judas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce, donec emundarent sancta. [42]Et elegit sacerdotes sine macula, voluntatem habentes in lege Dei: [43]et mundaverunt sancta, et tulerunt lapides contaminationis in locum immundum. [44]Et cogitavit de altari holocaustorum, quod profanatum erat, quid de eo faceret. [45]Et incidit illis consilium bonum ut destruerent illud: ne forte illis esset in opprobrium, quia contaminaverunt illud gentes, et demoliti sunt illud. [46]Et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto, quoadusque veniret propheta, et responderet de eis. [47]Et acceperunt lapides integros secundum legem, et ædificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius: [48]et ædificaverunt sancta, et quæ intra domum erant intrinsecus: et ædem, et atria sanctificaverunt. [49]Et fecerunt vasa sancta nova, et intulerunt candelabrum, et altare incensorum, et mensam, in templum. [50]Et incensum posuerunt super altare, et accenderunt lucernas quæ super candelabrum erant, et lucebant in templo. [51]Et posuerunt super mensam panes, et appenderunt vela, et consummaverunt omnia opera quæ fecerant. [52]Et ante matutinum surrexerunt quinta et vigesima die mensis noni (hic est mensis Casleu) centesimi quadragesimi octavi anni: [53]et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum, quod fecerunt. [54]Secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes, in ipsa renovatum est in canticis, et citharis, et cinyris, et in cymbalis. [55]Et cecidit omnis populus in faciem, et adoraverunt, et benedixerunt in cælum eum, qui prosperavit eis. [56]Et fecerunt dedicationem altaris diebus octo, et obtulerunt holocausta cum lætitia, et sacrificium salutaris et laudis. [57]Et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis, et dedicaverunt portas et pastophoria, et imposuerunt eis januas. [58]Et facta est lætitia in populo magna valde, et aversum est opprobrium gentium. [59]Et statuit Judas, et fratres ejus, et universa ecclesia Israël, ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vigesima die mensis Casleu, cum lætitia et gaudio. [60]Et ædificaverunt in tempore illo montem Sion, et per circuitum muros altos et turres firmas, nequando venirent gentes, et conculcarent eum sicut antea fecerunt. [61]Et collocavit illic exercitum, ut servarent eum, et munivit eum ad custodiendum Bethsuram, ut haberet populus munitionem contra faciem Idumææ.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top