[1]Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël. [2]Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël: et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee. [3]Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus: sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium. [4]Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha. [5]Dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis: constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes. [6]Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum. [7]Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi: non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos. [8]Juxta omnia opera sua, quæ fecerunt a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc: sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi. [9]Nunc ergo vocem eorum audi: verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos. [10]Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem. [11]Et ait: Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis: Filios vestros tollet, et ponet in curribus suis, facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum, [12]et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum. [13]Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas. [14]Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis. [15]Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis. [16]Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos auferet, et ponet in opere suo. [17]Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi. [18]Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. [19]Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt: Nequaquam: rex enim erit super nos, [20]et erimus nos quoque sicut omnes gentes: et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis. [21]Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini. [22]Dixit autem Dominus ad Samuelem: Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël: Vadat unusquisque in civitatem suam.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top