[1]De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis. [2]Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet: [3]cum enim dixerint, Pax et securitas: tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient. [4]Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat: [5]omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei: non sumus noctis, neque tenebrarum. [6]Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus. [7]Qui enim dormiunt, nocte dormiunt: et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt. [8]Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis: [9]quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum, [10]qui mortuus est pro nobis: ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus. [11]Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis. [12]Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos, [13]ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum: pacem habete cum eis. [14]Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. [15]Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. [16]Semper gaudete. [17]Sine intermissione orate. [18]In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. [19]Spiritum nolite extinguere. [20]Prophetias nolite spernere. [21]Omnia autem probate: quod bonum est tenete. [22]Ab omni specie mala abstinete vos. [23]Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia: ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur. [24]Fidelis est, qui vocavit vos: qui etiam faciet. [25]Fratres, orate pro nobis. [26]Salutate fratres omnes in osculo sancto. [27]Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus. [28]Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top