[1]Paulus Apostolus Jesu Christi secundum imperium Dei Salvatoris nostri, et Christi Jesu spei nostræ,
[2]Timotheo dilecto filio in fide. Gratia, misericordia, et pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
[3]Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent,
[4]neque intenderent fabulis, et genealogiis interminatis: quæ quæstiones præstant magis quam ædificationem Dei, quæ est in fide.
[5]Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.
[6]A quibus quidam aberrantes, conversi sunt in vaniloquium,
[7]volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.
[8]Scimus autem quia bona est lex si quis ex legitime utatur:
[9]sciens hoc quia lex justo non est posita, sed injustis, et non subditis, impiis, et peccatoribus, sceleratis, et contaminatis, parricidis, et matricidis, homicidis,
[10]fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
[11]quæ est secundum Evangelium gloriæ beati Dei, quod creditum est mihi.
[12]Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio:
[13]qui prius blasphemus fui, et persecutor, et contumeliosus: sed misericordiam Dei consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate.
[14]Superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide, et dilectione, quæ est in Christo Jesu.
[15]Fidelis sermo, et omni acceptione dignus: quod Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus ego sum.
[16]Sed ideo misericordiam consecutus sum: ut in me primo ostenderet Christus Jesus omnem patientiam ad informationem eorum, qui credituri sunt illi, in vitam æternam.
[17]Regi autem sæculorum immortali, invisibili, soli Deo honor et gloria in sæcula sæculorum. Amen.
[18]Hoc præceptum commendo tibi, fili Timothee, secundum præcedentes in te prophetias, ut milites in illis bonam militiam,
[19]habens fidem, et bonam conscientiam, quam quidam repellentes, circa fidem naufragaverunt:
[20]ex quibus est Hymenæus, et Alexander: quos tradidi Satanæ, ut discant non blasphemare.
|