«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Epistle of Barnabas
EpiBar
[1]Regnavit autem Josaphat filius ejus pro eo, et invaluit contra Israël. [No book]
[2]Constituitque militum numeros in cunctis urbibus Juda, quæ erant vallatæ muris. Præsidiaque disposuit in terra Juda, et in civitatibus Ephraim, quas ceperat Asa pater ejus. [No book]
[3]Et fuit Dominus cum Josaphat, quia ambulavit in viis David patris sui primis: et non speravit in Baalim, [No book]
[4]sed in Deo patris sui: et perrexit in præceptis illius et non juxta peccata Israël. [No book]
[5]Confirmavitque Dominus regnum in manu ejus, et dedit omnis Juda munera Josaphat: factæque sunt ei infinitæ divitiæ, et multa gloria. [No book]
[6]Cumque sumpsisset cor ejus audaciam propter vias Domini, etiam excelsa et lucos de Juda abstulit. [No book]
[7]Tertio autem anno regni sui misit de principibus suis Benhail, et Obdiam, et Zachariam, et Nathanaël, et Michæam ut docerent in civitatibus Juda: [No book]
[8]et cum eis Levitas Semeiam, et Nathaniam, et Zabadiam, Asaël quoque, et Semiramoth, et Jonathan, Adoniamque et Thobiam, et Thobadoniam Levitas, et cum eis Elisama, et Joran sacerdotes: [No book]
[9]docebantque populum in Juda, habentes librum legis Domini, et circuibant cunctas urbes Juda, atque erudiebant populum. [No book]
[10]Itaque factus est pavor Domini super omnia regna terrarum, quæ erant per gyrum Juda, nec audebant bellare contra Josaphat. [No book]
[11]Sed et Philisthæi Josaphat munera deferebant, et vectigal argenti: Arabes quoque adducebant pecora, arietum septem millia septingenta, et hircorum totidem. [No book]
[12]Crevit ergo Josaphat, et magnificatus est usque in sublime: atque ædificavit in Juda domos ad instar turrium, urbesque muratas. [No book]
[13]Et multa opera paravit in urbibus Juda: viri quoque bellatores, et robusti erant in Jerusalem, [No book]
[14]quorum iste numerus per domos atque familias singulorum: in Juda principes exercitus, Ednas dux, et cum eo robustissimi viri trecenta millia. [No book]
[15]Post hunc Johanan princeps, et cum eo ducenta octoginta millia. [No book]
[16]Post istum quoque Amasias filius Zechri, consecratus Domino, et cum eo ducenta millia virorum fortium. [No book]
[17]Hunc sequebatur robustus ad prælia Eliada, et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta millia. [No book]
[18]Post istum etiam Jozabad, et cum eo centum octoginta millia expeditorum militum. [No book]
[19]Hi omnes erant ad manum regis, exceptis aliis, quos posuerat in urbibus muratis, in universo Juda. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top