|
[1]Fecit quoque altare æneum viginti cubitorum longitudinis, et viginti cubitorum latitudinis, et decem cubitorum altitudinis. |
[No book] |
[2]Mare etiam fusile decem cubitis a labio usque ad labium, rotundum per circuitum: quinque cubitos habebat altitudinis, et funiculus triginta cubitorum ambiebat gyrum ejus. |
[No book] |
[3]Similitudo quoque boum erat subter illud, et decem cubitis quædam extrinsecus cælaturæ, quasi duobus versibus alvum maris circuibant. Boves autem erant fusiles: |
[No book] |
[4]et ipsum mare super duodecim boves impositum erat, quorum tres respiciebant ad aquilonem, et alii tres ad occidentem: porro tres alii meridiem, et tres qui reliqui erant, oritentem, habentes mare superpositum: posteriora autem boum erant intrinsecus sub mari. |
[No book] |
[5]Porro vastitas ejus habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis, vel repandi lilii: capiebatque tria millia metretas. |
[No book] |
[6]Fecit quoque conchas decem: et posuit quinque a dextris, et quinque a sinistris, ut lavarent in eis omnia, quæ in holocaustum oblaturi erant: porro in mari sacerdotes lavabuntur. |
[No book] |
[7]Fecit autem et candelabra aurea decem secundum speciem, qua jussa erant fieri: et posuit ea in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris. |
[No book] |
[8]Necnon et mensas decem: et posuit eas in templo, quinque a dextris, et quinque a sinistris: phialas quoque aureas centum. |
[No book] |
[9]Fecit etiam atrium sacerdotum, et basilicam grandem: et ostia in basilica, quæ texit ære. |
[No book] |
[10]Porro mare posuit in latere dextro contra orientem ad meridiem. |
[No book] |
[11]Fecit autem Hiram lebetes, et creagras, et phialas: et complevit omne opus regis in domo Dei: |
[No book] |
[12]hoc est, columnas duas, et epistylia, et capita, et quasi quædam retiacula, quæ capita tegerent super epistylia. |
[No book] |
[13]Malogranata quoque quadringenta, et retiacula duo ita ut bini ordines malogranatorum singulis retiaculis jungerentur, quæ protegerent epistylia, et capita columnarum. |
[No book] |
[14]Bases etiam fecit, et conchas, quas superposuit basibus: |
[No book] |
[15]mare unum, boves quoque duodecim sub mari, |
[No book] |
[16]et lebetes, et creagras, et phialas. Omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo. |
[No book] |
[17]In regione Jordanis, fudit ea rex in argillosa terra inter Sochot et Saredatha. |
[No book] |
[18]Erat autem multitudo vasorum innumerabilis, ita ut ignoraretur pondus æris. |
[No book] |
[19]Fecitque Salomon omnia vasa domus Dei, et altare aureum, et mensas, et super eas panes propositionis: |
[No book] |
[20]candelabra quoque cum lucernis suis ut lucerent ante oraculum juxta ritum ex auro purissimo: |
[No book] |
[21]et florentia quædam, et lucernas, et forcipes aureos: omnia de auro mundissimo facta sunt. |
[No book] |
[22]Thymiateria quoque, et thuribula, et phialas, et mortariola ex auro purissimo. Et ostia cælavit templi interioris, id est, in Sancta sanctorum: et ostia templi forinsecus aurea. Sicque completum est omne opus, quod fecit Salomon in domo Domini. |
[No book] |