«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Jubilees
Jub(YWO)
[1]Paulus, Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, et Timotheus frater, ecclesiæ Dei, quæ est Corinthi cum omnibus sanctis, qui sunt in universa Achaia. [No book]
[2]Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo. [No book]
[3]Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, [No book]
[4]qui consolatur nos in omni tribulatione nostra: ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni pressura sunt, per exhortationem, qua exhortamur et ipsi a Deo. [No book]
[5]Quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis: ita et per Christum abundat consolatio nostra. [No book]
[6]Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quæ operatur tolerantiam earumdem passionum, quas et nos patimur: [No book]
[7]ut spes nostra firma sit pro vobis: scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis. [No book]
[8]Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere. [No book]
[9]Sed ipsi in nobismetipsis responsum mortis habuimus, ut non simus fidentes in mortuos, sed in Deo, qui suscitat mortuos: [No book]
[10]qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit: in quem speramus quoniam et adhuc eripiet, [No book]
[11]adjuvantibus et vobis in oratione pro nobis: ut ex multorum personis, ejus quæ in nobis est donationis, per multos gratiæ agantur pro nobis. [No book]
[12]Nam gloria nostra hæc est: testimonium conscientiæ nostræ, quod in simplicitate cordis et sinceritate Dei, et non in sapientia carnali, sed in gratia Dei, conversati sumus in hoc mundo: abundantius autem ad vos. [No book]
[13]Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis, [No book]
[14]sicut et cognovistis nos ex parte, quod gloria vestra sumus, sicut et vos nostra, in die Domini nostri Jesu Christi. [No book]
[15]Et hac confidentia volui prius venire ad vos, ut secundum gratiam haberetis: [No book]
[16]et per vos transire in Macedoniam, et iterum a Macedonia venire ad vos, et a vobis deduci in Judæam. [No book]
[17]Cum ergo hoc voluissem, numquid levitate usus sum? aut quæ cogito, secundum carnem cogito, ut sit apud me Est et Non? [No book]
[18]Fidelis autem Deus, quia sermo noster, qui fuit apud vos, non est in illo Est et Non. [No book]
[19]Dei enim Filius Jesus Christus, qui in vobis per nos prædicatus est, per me, et Silvanum, et Timotheum, non fuit Est et Non, sed Est in illo fuit. [No book]
[20]Quotquot enim promissiones Dei sunt, in illo Est: ideo et per ipsum Amen Deo ad gloriam nostram. [No book]
[21]Qui autem confirmat nos vobiscum in Christo, et qui unxit nos Deus: [No book]
[22]qui et signavit nos, et dedit pignus Spiritus in cordibus nostris. [No book]
[23]Ego autem testem Deum invoco in animam meam, quod parcens vobis, non veni ultra Corinthum: [No book]
[24]non quia dominamur fidei vestæ, sed adjutores sumus gaudii vestri: nam fide statis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Enoch the Prophet
Source: www.YahwehsWord.org
Top