«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me: [No book]
[2]æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo. [No book]
[3]Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo. [No book]
[4]Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis: aut aliud Evangelium, quod non recepistis: recte pateremini. [No book]
[5]Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis. [No book]
[6]Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis. [No book]
[7]Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis? [No book]
[8]Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum. [No book]
[9]Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui: nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia: et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo. [No book]
[10]Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ. [No book]
[11]Quare? quia non diligo vos? Deus scit. [No book]
[12]Quod autem facio, et faciam: ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos. [No book]
[13]Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. [No book]
[14]Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. [No book]
[15]Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ: quorum finis erit secundum opera ipsorum. [No book]
[16]Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier), [No book]
[17]quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ. [No book]
[18]Quoniam multi gloriantur secundum carnem: et ego gloriabor. [No book]
[19]Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. [No book]
[20]Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit. [No book]
[21]Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego: [No book]
[22]Hebræi sunt, et ego: Israëlitæ sunt, et ego: semen Abrahæ sunt, et ego. [No book]
[23]Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego: in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter. [No book]
[24]A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi. [No book]
[25]Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum: ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui, [No book]
[26]in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus: [No book]
[27]in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate, [No book]
[28]præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum. [No book]
[29]Quis infirmatur, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et ego non uror? [No book]
[30]Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor. [No book]
[31]Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior. [No book]
[32]Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet: [No book]
[33]et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top