|
[1]Si gloriari oportet (non expedit quidem), veniam autem ad visiones et revelationes Domini. |
[No book] |
[2]Scio hominem in Christo ante annos quatuordecim, sive in corpore nescio, sive extra corpus nescio, Deus scit, raptum hujusmodi usque ad tertium cælum. |
[No book] |
[3]Et scio hujusmodi hominem sive in corpore, sive extra corpus nescio, Deus scit: |
[No book] |
[4]quoniam raptus est in paradisum: et audivit arcana verba, quæ non licet homini loqui. |
[No book] |
[5]Pro hujusmodi gloriabor: pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meis. |
[No book] |
[6]Nam etsi voluero gloriari, non ero insipiens: veritatem enim dicam: parco autem, ne quis me existimet supra id quod videt in me, aut aliquid audit ex me. |
[No book] |
[7]Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet. |
[No book] |
[8]Propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a me: |
[No book] |
[9]et dixit mihi: Sufficit tibi gratia mea: nam virtus in infirmitate perficitur. Libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. |
[No book] |
[10]Propter quod placeo mihi in infirmitatibus meis, in contumeliis, in necessitatibus, in persecutionibus, in angustiis pro Christo: cum enim infirmor, tunc potens sum. |
[No book] |
[11]Factus sum insipiens, vos me coëgistis. Ego enim a vobis debui commendari: nihil enim minus fui ab iis, qui sunt supra modum Apostoli: tametsi nihil sum: |
[No book] |
[12]signa tamen apostolatus mei facta sunt super vos in omni patientia, in signis, et prodigiis, et virtutibus. |
[No book] |
[13]Quid est enim, quod minus habuistis præ ceteris ecclesiis, nisi quod ego ipse non gravavi vos? donate mihi hanc injuriam. |
[No book] |
[14]Ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos: et non ero gravis vobis. Non enim quæro quæ vestra sunt, sed vos. Nec enim debent filii parentibus thesaurizare, sed parentes filiis. |
[No book] |
[15]Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. |
[No book] |
[16]Sed esto: ego vos non gravavi: sed cum essem astutus, dolo vos cepi. |
[No book] |
[17]Numquid per aliquem eorum, quod misi ad vos, circumveni vos? |
[No book] |
[18]Rogavi Titum, et misi cum illo fratrem. Numquid Titus vos circumvenit? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis? |
[No book] |
[19]Olim putatis quod excusemus nos apud vos? coram Deo in Christo loquimur: omnia autem, carissimi, propter ædificationem vestram. |
[No book] |
[20]Timeo enim ne forte cum venero, non quales volo, inveniam vos: et ego inveniar a vobis, qualem non vultis: ne forte contentiones, æmulationes, animositates, dissensiones, detractiones, susurrationes, inflationes, seditiones sint inter vos: |
[No book] |
[21]ne iterum cum venero, humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex iis qui ante peccaverunt, et non egerunt pœnitentiam super immunditia, et fornicatione, et impudicitia, quam gesserunt. |
[No book] |