«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Book of Jubilees
Jub(YWO)
[1]Ecce tertio hoc venio ad vos: in ore duorum vel trium testium stabit omne verbum. [No book]
[2]Prædixi, et prædico, ut præsens, et nunc absens iis qui ante peccaverunt, et ceteris omnibus, quoniam si venero iterum, non parcam. [No book]
[3]An experimentum quæritis ejus, qui in me loquitur Christus, qui in vobis non infirmatur, sed potens est in vobis? [No book]
[4]Nam etsi crucifixus est ex infirmitate: sed vivit ex virtute Dei. Nam et nos infirmi sumus in illo: sed vivemus cum eo ex virtute Dei in vobis. [No book]
[5]Vosmetipsos tentate si estis in fide: ipsi vos probate. An non cognoscitis vosmetipsos quia Christus Jesus in vobis est? nisi forte reprobi estis. [No book]
[6]Spero autem quod cognoscetis, quia nos non sumus reprobi. [No book]
[7]Oramus autem Deum ut nihil mali faciatis, non ut nos probati appareamus, sed ut vos quod bonum est faciatis: nos autem ut reprobi simus. [No book]
[8]Non enim possumus aliquid adversus veritatem, sed pro veritate. [No book]
[9]Gaudemus enim, quoniam nos infirmi sumus, vos autem potentes estis. Hoc et oramus, vestram consummationem. [No book]
[10]Ideo hæc absens scribo, ut non præsens durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in ædificationem, et non in destructionem. [No book]
[11]De cetero, fratres, gaudete, perfecti estote, exhortamini, idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum. [No book]
[12]Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos omnes sancti. [No book]
[13]Gratia Domini nostri Jesu Christi, et caritas Dei, et communicatio Sancti Spiritus sit cum omnibus vobis. Amen. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Author: Enoch the Prophet
Source: www.YahwehsWord.org
Top