|
[1]Incipimus iterum nosmetipsos commendare? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatiis epistolis ad vos, aut ex vobis? |
[No book] |
[2]Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus: |
[No book] |
[3]manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. |
[No book] |
[4]Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: |
[No book] |
[5]non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: |
[No book] |
[6]qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. |
[No book] |
[7]Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur: |
[No book] |
[8]quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria? |
[No book] |
[9]Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. |
[No book] |
[10]Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. |
[No book] |
[11]Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. |
[No book] |
[12]Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: |
[No book] |
[13]et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur, |
[No book] |
[14]sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur), |
[No book] |
[15]sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum. |
[No book] |
[16]Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen. |
[No book] |
[17]Dominus autem Spiritus est: ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas. |
[No book] |
[18]Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. |
[No book] |