|
[1]Ideo habentes administrationem, juxta quod misericordiam consecuti sumus, non deficimus, |
[No book] |
[2]sed abdicamus occulta dedecoris, non ambulantes in astutia, neque adulterantes verbum Dei, sed in manifestatione veritatis commendantes nosmetipsos ad omnem conscientiam hominum coram Deo. |
[No book] |
[3]Quod si etiam opertum est Evangelium nostrum, in iis, qui pereunt, est opertum: |
[No book] |
[4]in quibus Deus hujus sæculi excæcavit mentes infidelium, ut non fulgeat illis illuminatio Evangelii gloriæ Christi, qui est imago Dei. |
[No book] |
[5]Non enim nosmetipsos prædicamus, sed Jesum Christum Dominum nostrum: nos autem servos vestros per Jesum: |
[No book] |
[6]quoniam Deus, qui dixit de tenebris lucem splendescere, ipse illuxit in cordibus nostris ad illuminationem scientiæ claritatis Dei, in facie Christi Jesu. |
[No book] |
[7]Habemus autem thesaurum istum in vasis fictilibus: ut sublimitas sit virtutis Dei, et non ex nobis. |
[No book] |
[8]In omnibus tribulationem patimur, sed non angustiamur: aporiamur, sed non destituimur: |
[No book] |
[9]persecutionem patimur, sed non derelinquimur: dejicimur, sed non perimus: |
[No book] |
[10]semper mortificationem Jesu in corpore nostro circumferentes, ut et vita Jesu manifestetur in corporibus nostris. |
[No book] |
[11]Semper enim nos, qui vivimus, in mortem tradimur propter Jesum: ut et vita Jesu manifestetur in carne nostra mortali. |
[No book] |
[12]Ergo mors in nobis operatur, vita autem in vobis. |
[No book] |
[13]Habentes autem eumdem spiritum fidei, sicut scriptum est: Credidi, propter quod locutus sum: et nos credimus, propter quod et loquimur: |
[No book] |
[14]scientes quoniam qui suscitavit Jesum, et nos cum Jesu suscitabit, et constituet vobiscum. |
[No book] |
[15]Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei. |
[No book] |
[16]Propter quod non deficimus: sed licet is, qui foris est, noster homo corrumpatur, tamen is, qui intus est, renovatur de die in diem. |
[No book] |
[17]Id enim, quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis, |
[No book] |
[18]non contemplantibus nobis quæ videntur, sed quæ non videntur. Quæ enim videntur, temporalia sunt: quæ autem non videntur, æterna sunt. |
[No book] |