|
[1]Scimus enim quoniam si terrestris domus nostra hujus habitationis dissolvatur, quod ædificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, æternam in cælis. |
[No book] |
[2]Nam et in hoc ingemiscimus, habitationem nostram, quæ de cælo est, superindui cupientes: |
[No book] |
[3]si tamen vestiti, non nudi inveniamur. |
[No book] |
[4]Nam et qui sumus in hoc tabernaculo, ingemiscimus gravati: eo quod nolumus expoliari, sed supervestiri, ut absorbeatur quod mortale est, a vita. |
[No book] |
[5]Qui autem efficit nos in hoc ipsum, Deus, qui dedit nobis pignus Spiritus. |
[No book] |
[6]Audentes igitur semper, scientes quoniam dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino |
[No book] |
[7](per fidem enim ambulamus, et non per speciem): |
[No book] |
[8]audemus autem, et bonam voluntatem habemus magis peregrinari a corpore, et præsentes esse ad Dominum. |
[No book] |
[9]Et ideo contendimus, sive absentes, sive præsentes, placere illi. |
[No book] |
[10]Omnes enim non manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. |
[No book] |
[11]Scientes ergo timorem Domini, hominibus suademus, Deo autem manifesti sumus. Spero autem et in conscientiis vestris manifestos nos esse. |
[No book] |
[12]Non iterum commendamus nos vobis, sed occasionem damus vobis gloriandi pro nobis: ut habeatis ad eos qui in facie gloriantur, et non in corde. |
[No book] |
[13]Sive enim mente excedimus Deo: sive sobrii sumus, vobis. |
[No book] |
[14]Caritas enim Christi urget nos: æstimantes hoc, quoniam si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: |
[No book] |
[15]et pro omnibus mortuus est Christus: ut, et qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. |
[No book] |
[16]Itaque nos ex hoc neminem novimus secundum carnem. Et si cognovimus secundum carnem Christum, sed nunc jam non novimus. |
[No book] |
[17]Si qua ergo in Christo nova creatura, vetera transierunt: ecce facta sunt omnia nova. |
[No book] |
[18]Omnia autem ex Deo, qui nos reconciliavit sibi per Christum: et dedit nobis ministerium reconciliationis, |
[No book] |
[19]quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis. |
[No book] |
[20]Pro Christo ergo legatione fungimur, tamquam Deo exhortante per nos. Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. |
[No book] |
[21]Eum, qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso. |
[No book] |