«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Didache
Didache
   
2 John
2Jo
1
   
[1]Senior Electæ dominæ, et natis ejus, quos ego diligo in veritate, et non ego solus, sed et omnes qui cognoverunt veritatem, [No book]
[2]propter veritatem, quæ permanet in nobis, et nobiscum erit in æternum. [No book]
[3]Sit vobiscum gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et a Christo Jesu Filio Patris in veritate, et caritate. [No book]
[4]Gavisus sum valde, quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate, sicut mandatum accepimus a Patre. [No book]
[5]Et nunc rogo te domina, non tamquam mandatum novum scribens tibi, sed quod habuimus ab initio, ut diligamus alterutrum. [No book]
[6]Et hæc est caritas, ut ambulemus secundum mandata ejus. Hoc est enim mandatum, ut quemadmodum audistis ab initio, in eo ambuletis. [No book]
[7]Quoniam multi seductores exierunt in mundum, qui non confitentur Jesum Christum venisse in carnem: hic est seductor, et antichristus. [No book]
[8]Videte vosmetipsos, ne perdatis quæ operati estis: sed ut mercedem plenam accipiatis. [No book]
[9]Omnis qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet: qui permanet in doctrina, hic et Patrem et Filium habet. [No book]
[10]Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis. [No book]
[11]Qui enim dicit illi Ave, communicat operibus ejus malignis. [No book]
[12]Plura habens vobis scribere, nolui per cartam et atramentum: spero enim me futurum apud vos, et os ad os loqui: ut gaudium vestrum plenum sit. [No book]
[13]Salutant te filii sororis tuæ Electæ. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1894)
Source: sacred-texts.com
Top