[1]Athalia vero mater Ochoziæ, videns mortuum filium suum, surrexit, et interfecit omne semen regium. [2]Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ, furata est eum de medio filiorum regis, qui interficiebantur, et nutricem ejus de triclinio: et abscondit eum a facie Athaliæ ut non interficeretur. [3]Eratque cum ea sex annis clam in domo Domini: porro Athalia regnavit super terram. [4]Anno autem septimo misit Jojada, et assumens centuriones et milites, introduxit ad se in templum Domini, pepigitque cum eis fœdus: et adjurans eos in domo Domini, ostendit eis filium regis: [5]et præcepit illis, dicens: Iste est sermo, quem facere debetis: [6]tertia pars vestrum introëat sabbato, et observet excubias domus regis. Tertia autem pars sit ad portam Sur, et tertia pars sit ad portam, quæ est post habitaculum scutariorum: et custodietis excubias domus Messa. [7]Duæ vero partes e vobis, omnes egredientes sabbato, custodiant excubias domus Domini circa regem. [8]Et vallabitis eum, habentes arma in manibus vestris: si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur: eritisque cum rege introëunte et egrediente. [9]Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos: et assumentes singuli viros suos, qui ingrediebantur sabbato, cum his qui egrediebantur sabbato, venerunt ad Jojadam sacerdotem. [10]Qui dedit eis hastas, et arma regis David, quæ erant in domo Domini. [11]Et steterunt singuli habentes arma in manu sua a parte templi dextera, usque ad partem sinistram altaris, et ædis, circum regem. [12]Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium: feceruntque eum regem, et unxerunt: et plaudentes manu, dixerunt: Vivat rex. [13]Audivit autem Athalia vocem populi currentis: et ingressa ad turbas in templum Domini, [14]vidit regem stantem super tribunal juxta morem, et cantores, et tubas prope eum, omnemque populum terræ lætantem, et canentem tubis: et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio. [15]Præcepit autem Jojada centurionibus, qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, et quicumque eam secutus fuerit, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini. [16]Imposueruntque ei manus, et impegerunt eam per viam introitus equorum, juxta palatium, et interfecta est ibi. [17]Pepigit ergo Jojada fœdus inter Dominum, et inter regem, et inter populum, ut esset populus Domini, et inter regem et populum. [18]Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal, et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide: Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini. [19]Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini: et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. [20]Lætatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit: Athalia autem occisa est gladio in domo regis. [21]Septemque annorum erat Joas, cum regnare cœpisset.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top