[1]Duodecim annorum erat Manasses cum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Haphsiba. [2]Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola gentium, quas delevit Dominus a facie filiorum Israël. [3]Conversusque est, et ædificavit excelsa, quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. [4]Exstruxitque aras in domo Domini, de qua dixit Dominus: In Jerusalem ponam nomen meum. [5]Et exstruxit altaria universæ militiæ cæli in duobus atriis templi Domini. [6]Et traduxit filium suum per ignem: et ariolatus est, et observavit auguria, et fecit pythones, et aruspices multiplicavit, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum. [7]Posuit quoque idolum luci, quem fecerat, in templo Domini, super quod locutus est Dominus ad David, et ad Salomonem filium ejus: In templo hoc, et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israël, ponam nomen meum in sempiternum. [8]Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra, quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem, quam mandavit eis servus meus Moyses. [9]Illi vero non audierunt: sed seducti sunt a Manasse, ut facerent malum super gentes, quas contrivit Dominus a facie filiorum Israël. [10]Locutusque est Dominus in manu servorum suorum prophetarum, dicens: [11]Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis: [12]propterea hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego inducam mala super Jerusalem et Judam: ut quicumque audierit, tinniant ambæ aures ejus. [13]Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ, et pondus domus Achab: et delebo Jerusalem, sicut deleri solent tabulæ: et delens vertam, et ducam crebrius stylum super faciem ejus. [14]Dimittam vero reliquias hæreditatis meæ, et tradam eas in manus inimicorum ejus: eruntque in vastitatem, et in rapinam cunctis adversariis suis: [15]eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, ex die qua egressi sunt patres eorum ex Ægypto, usque ad hanc diem. [16]Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleret Jerusalem usque ad os: absque peccatis suis, quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. [17]Reliqua autem sermonum Manasse, ut universa quæ fecit, et peccatum ejus, quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? [18]Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza: et regnavit Amon filius ejus pro eo. [19]Viginti duorum annorum erat Amon cum regnare cœpisset: duobus quoque annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Messalemeth filia Harus de Jeteba. [20]Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus. [21]Et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater ejus: servivitque immunditiis, quibus servierat pater ejus, et adoravit eas, [22]et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. [23]Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. [24]Percussit autem populus terræ omnes, qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. [25]Reliqua autem sermonum Amon, quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro sermonum dierum regum Juda? [26]Sepelieruntque eum in sepulchro suo, in horto Oza: et regnavit Josias filius ejus pro eo.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top