[1]Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos, os tuum et caro tua sumus. [2]Sed et heri et nudiustertius cum esset Saul rex super nos, tu eras educens et reducens Israël: dixit autem Dominus ad te: Tu pasces populum meum Israël, et tu eris dux super Israël. [3]Venerunt quoque et seniores Israël ad regem in Hebron, et percussit cum eis rex David fœdus in Hebron coram Domino: unxeruntque David in regem super Israël. [4]Filius triginta annorum erat David, cum regnare cœpisset, et quadraginta annis regnavit. [5]In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam. [6]Et abiit rex, et omnes viri qui erant cum eo, in Jerusalem, ad Jebusæum habitatorem terræ: dictumque est David ab eis: Non ingredieris huc, nisi abstuleris cæcos et claudos dicentes: Non ingredietur David huc. [7]Cepit autem David arcem Sion, hæc est civitas David. [8]Proposuerat enim David in die illa præmium, qui percussisset Jebusæum, et tetigisset domatum fistulas, et abstulisset cæcos et claudos odientes animam David. Idcirco dicitur in proverbio: Cæcus et claudus non intrabunt in templum. [9]Habitavit autem David in arce, et vocavit eam, Civitatem David: et ædificavit per gyrum a Mello et intrinsecus. [10]Et ingrediebatur proficiens atque succrescens, et Dominus Deus exercituum erat cum eo. [11]Misit quoque Hiram rex Tyri nuntios ad David, et ligna cedrina, et artifices lignorum, artificesque lapidum ad parietes: et ædificaverunt domum David. [12]Et cognovit David quoniam confirmasset eum Dominus regem super Israël, et quoniam exaltasset regnum ejus super populum suum Israël. [13]Accepit ergo David adhuc concubinas et uxores de Jerusalem, postquam venerat de Hebron: natique sunt David et alii filii et filiæ: [14]et hæc nomina eorum, qui nati sunt ei in Jerusalem: Samua, et Sobab, et Nathan, et Salomon, [15]et Jebahar, et Elisua, et Nepheg, [16]et Japhia, et Elisama, et Elioda, et Eliphaleth. [17]Audierunt ergo Philisthiim quod unxissent David in regem super Israël: et ascenderunt universi ut quærerent David: quod cum audisset David, descendit in præsidium. [18]Philisthiim autem venientes diffusi sunt in valle Raphaim. [19]Et consuluit David Dominum, dicens: Si ascendam ad Philisthiim? et si dabis eos in manu mea? Et dixit Dominus ad David: Ascende, quia tradens dabo Philisthiim in manu tua. [20]Venit ergo David in Baal Pharasim: et percussit eos ibi, et dixit: Divisit Dominus inimicos meos coram me, sicut dividuntur aquæ. Propterea vocatum est nomen loci illius, Baal Pharasim. [21]Et reliquerunt ibi sculptilia sua, quæ tulit David, et viri ejus. [22]Et addiderunt adhuc Philisthiim ut ascenderent, et diffusi sunt in valle Raphaim. [23]Consuluit autem David Dominum: Si ascendam contra Philisthæos, et tradas eos in manus meas? Qui respondit: Non ascendas contra eos, sed gyra post tergum eorum, et venies ad eos ex adverso pyrorum. [24]Et cum audieris sonitum gradientis in cacumine pyrorum, tunc inibis prælium: quia tunc egredietur Dominus ante faciem tuam, ut percutiat castra Philisthiim. [25]Fecit itaque David sicut præceperat ei Dominus, et percussit Philisthiim de Gabaa, usque dum venias Gezer.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top