[1]De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos:
[2]et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides.
[3]Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
[4]Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
[5]Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
[6]Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
[7]Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos:
[8]neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
[9]Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
[10]Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
[11]Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
[12]Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
[13]Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
[14]Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:
[15]et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
[16]Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
[17]Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo.
[18]Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
|