|
[1]Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu, |
[No book] |
[2]Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro. |
[No book] |
[3]Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die |
[No book] |
[4]desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear, |
[No book] |
[5]recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te. |
[No book] |
[6]Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum. |
[No book] |
[7]Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis. |
[No book] |
[8]Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei: |
[No book] |
[9]qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia. |
[No book] |
[10]Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium: |
[No book] |
[11]in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium. |
[No book] |
[12]Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem. |
[No book] |
[13]Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. |
[No book] |
[14]Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis. |
[No book] |
[15]Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes. |
[No book] |
[16]Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit: |
[No book] |
[17]sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit. |
[No book] |
[18]Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti. |
[No book] |