«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
   
3 John
3Jo
1
   
[1]Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. [No book]
[2]Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua. [No book]
[3]Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas. [No book]
[4]Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare. [No book]
[5]Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos, [No book]
[6]qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ: quos, benefaciens, deduces digne Deo. [No book]
[7]Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus. [No book]
[8]Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis. [No book]
[9]Scripsissem forsitan ecclesiæ: sed is qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos: [No book]
[10]propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos: et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres: et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit. [No book]
[11]Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum. [No book]
[12]Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus: et nosti quoniam testimonium nostrum verum est. [No book]
[13]Multa habui tibi scribere: sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi. [No book]
[14]Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top