«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Vita Adae et Evae from "The Apocrypha and Pseudepigrapha of the Old Testament"
LOAE
[1]Et quidam descendentes de Judæa, docebant fratres: Quia nisi circumcidamini secundum morem Moysi, non potestis salvari. [No book]
[2]Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus, et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. [No book]
[3]Illi ergo deducti ab ecclesia pertransibant Phœnicen et Samariam, narrantes conversionem gentium: et faciebant gaudium magnum omnibus fratribus. [No book]
[4]Cum autem venissent Jerosolymam, suscepti sunt ab ecclesia, et ab Apostolis, et senioribus annuntiantes quanta Deus fecisset cum illis. [No book]
[5]Surrexerunt autem quidam de hæresi pharisæorum, qui crediderunt, dicentes: Quia oportet circumcidi eos, præcipere quoque servare legem Moysi. [No book]
[6]Conveneruntque Apostoli et seniores videre de verbo hoc. [No book]
[7]Cum autem magna conquisitio fieret, surgens Petrus dixit ad eos: Viri fratres, vos scitis quoniam ab antiquis diebus Deus in nobis elegit, per os meum, audire gentes verbum Evangelii, et credere. [No book]
[8]Et qui novit corda Deus, testimonium perhibuit, dans illis Spiritum Sanctum, sicut et nobis, [No book]
[9]et nihil discrevit inter nos et illos, fide purificans corda eorum. [No book]
[10]Nunc ergo quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? [No book]
[11]Sed per gratiam Domini Jesu Christi credimus salvari, quemadmodum et illi. [No book]
[12]Tacuit autem omnis multitudo: et audiebant Barnabam et Paulum narrantes quanta Deus fecisset signa et prodigia per eos. [No book]
[13]Et postquam tacuerunt, respondit Jacobus, dicens: Viri fratres, audite me. [No book]
[14]Simon narravit quemadmodum primum Deus visitavit sumere ex gentibus populum nomini suo. [No book]
[15]Et huic concordant verba prophetarum sicut scriptum est: [No book]
[16]Post hæc revertar, et reædificabo tabernaculum David, quod decidit: et diruta ejus reædificabo, et erigam illud: [No book]
[17]ut requirant ceteri hominum Dominum, et omnes gentes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus faciens hæc. [No book]
[18]Notum a sæculo est Domino opus suum. [No book]
[19]Propter quod ego judico non inquietari eos qui ex gentibus convertuntur ad Deum, [No book]
[20]sed scribere ad eos ut abstineant se a contaminationibus simulacrorum, et fornicatione, et suffocatis, et sanguine. [No book]
[21]Moyses enim a temporibus antiquis habet in singulis civitatibus qui eum prædicent in synagogis, ubi per omne sabbatum legitur. [No book]
[22]Tunc placuit Apostolis, et senioribus cum omni ecclesia, eligere viros ex eis, et mittere Antiochiam cum Paulo et Barnaba, Judam, qui cognominabatur Barsabas, et Silam, viros primos in fratribus, [No book]
[23]scribentes per manus eorum: Apostoli et seniores fratres, his qui sunt Antiochiæ, et Syriæ, et Ciliciæ, fratribus ex gentibus, salutem. [No book]
[24]Quoniam audivimus quia quidam ex nobis exeuntes, turbaverunt vos verbis, evertentes animas vestras, quibus non mandavimus: [No book]
[25]placuit nobis collectis in unum eligere viros, et mittere ad vos cum carissimis nostris Barnaba et Paulo, [No book]
[26]hominibus qui tradiderunt animas suas pro nomine Domini nostri Jesu Christi. [No book]
[27]Misimus ergo Judam et Silam, qui et ipsi vobis verbis referent eadem. [No book]
[28]Visum est enim Spiritui Sancto, et nobis nihil ultra imponere vobis oneris quam hæc necessaria: [No book]
[29]ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum, et sanguine, et suffocato, et fornicatione, a quibus custodientes vos, bene agetis. Valete. [No book]
[30]Illi ergo dimissi, descendeunt Antiochiam: et congregata multitudine tradiderunt epistolam. [No book]
[31]Quam cum legissent, gavisi sunt super consolatione. [No book]
[32]Judas autem, et Silas, et ipsi cum essent prophetæ, verbo plurimo consolati sunt fratres, et confirmaverunt. [No book]
[33]Facto autem ibi aliquanto tempore, dimissi sunt cum pace a fratribus ad eos, qui miserant illos. [No book]
[34]Visum est autem Silæ ibi remanere: Judas autem solus abiit Jerusalem. [No book]
[35]Paulus autem et Barnabas demorabantur Antiochiæ docentes, et evangelizantes cum aliis pluribus verbum Domini. [No book]
[36]Post aliquot autem dies, dixit ad Barnabam Paulus: Revertentes visitemus fratres per universas civitates, in quibus prædicavimus verbum Domini, quomodo se habeant. [No book]
[37]Barnabas autem volebat secum assumere et Joannem, qui cognominabatur Marcus. [No book]
[38]Paulus autem rogabat eum (ut qui discessisset ab eis de Pamphylia, et non isset cum eis in opus) non debere recipi. [No book]
[39]Facta est autem dissensio, ita ut discederent ab invicem et Barnabas quidem, assumpto Marco, navigaret Cyprum. [No book]
[40]Paulus vero, electo Sila, profectus est, traditus gratiæ Dei a fratribus. [No book]
[41]Perambulabat autem Syriam et Ciliciam, confirmans ecclesias: præcipiens custodire præcepta Apostolorum et seniorum. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top