«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Acts of Thomas
ActThom
[1]Pervenit autem Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Judææ fidelis, patre gentili. [No book]
[2]Huic testimonium bonum reddebant qui in Lystris erant, et Iconio fratres. [No book]
[3]Hunc voluit Paulus secum proficisci: et assumens circumcidit eum propter Judæos, qui erant in illis locis. Sciebant enim omnes quod pater ejus erat gentilis. [No book]
[4]Cum autem pertransirent civitates, tradebant eis custodiri dogmata quæ erant decreta ab Apostolis et senioribus, qui erant Jerosolymis. [No book]
[5]Et ecclesiæ quidem confirmabantur fide, et abundabunt numero quotidie. [No book]
[6]Transeuntes autem Phrygiam et Galatiæ regionem, vetati sunt a Spiritu Sancto loqui verbum Dei in Asia. [No book]
[7]Cum venissent autem in Mysiam, tentabant ire in Bithyniam: et non permisit eos Spiritus Jesu. [No book]
[8]Cum autem pertransissent Mysiam, descendeunt Troadem: [No book]
[9]et visio per noctem Paulo ostensa est: vir Macedo quidam erat stans et deprecans eum, et dicens: Transiens in Macedoniam, adjuva nos. [No book]
[10]Ut autem visum vidit, statim quæsivimus proficisci in Macedoniam, certi facti quod vocasset nos Deus evangelizare eis. [No book]
[11]Navigantes autem a Troade, recto cursu venimus Samothraciam, et sequenti die Neapolim: [No book]
[12]et inde Philippos, quæ est prima partis Macedoniæ civitas, colonia. Eramus autem in hac urbe diebus aliquot, conferentes. [No book]
[13]Die autem sabbatorum egressi sumus foras portam juxta flumen, ubi videbatur oratio esse: et sedentes loquebamur mulieribus quæ convenerant. [No book]
[14]Et quædam mulier nomine Lydia, purpuraria civitatis Thyatirenorum, colens Deum, audivit: cujus Dominus aperuit cor intendere his quæ dicebantur a Paulo. [No book]
[15]Cum autem baptizata esset, et domus ejus, deprecata est dicens: Si judicastis me fidelem Domino esse, introite in domum meam, et manete. Et coëgit nos. [No book]
[16]Factum est autem euntibus nobis ad orationem, puellam quamdam habentem spiritum pythonem obviare nobis, quæ quæstum magnum præstabat dominis suis divinando. [No book]
[17]Hæc subsecuta Paulum, et nos, clamabat dicens: Isti homines servi Dei excelsi sunt, qui annuntiant vobis viam salutis. [No book]
[18]Hoc autem faciebat multis diebus. Dolens autem Paulus, et conversus, spiritui dixit: Præcipio tibi in nomine Jesu Christi exire ab ea. Et exiit eadem hora. [No book]
[19]Videntes autem domini ejus quia exivit spes quæstus eorum, apprehendentes Paulum et Silam, perduxerunt in forum ad principes: [No book]
[20]et offerentes eos magistratibus, dixerunt: Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Judæi: [No book]
[21]et annuntiant morem, quem non licet nobis suscipere, neque facere, cum simus Romani. [No book]
[22]Et cucurrit plebs adversus eos: et magistratus, scissis tunicis eorum, jusserunt eos virgis cædi. [No book]
[23]Et cum multas plagas eis imposuissent, miserunt eos in carcerem, præcipientes custodi ut diligenter custodiret eos. [No book]
[24]Qui cum tale præceptum accepisset, misit eos in interiorem carcerem, et pedes eorum strinxit ligno. [No book]
[25]Media autem nocte Paulus et Silas orantes, laudabant Deum: et audiebant eos qui in custodia erant. [No book]
[26]Subito vero terræmotus factus est magnus, ita ut moverentur fundamenta carceris. Et statim aperta sunt omnia ostia: et universorum vincula soluta sunt. [No book]
[27]Expergefactus autem custos carceris, et videns januas apertas carceris, evaginato gladio volebat se interficere, æstimans fugisse vinctos. [No book]
[28]Clamavit autem Paulus voce magna, dicens: Nihil tibi mali feceris: universi enim hic sumus. [No book]
[29]Petitoque lumine, introgressus est: et tremefactus procidit Paulo et Silæ ad pedes: [No book]
[30]et producens eos foras, ait: Domini, quid me oportet facere, ut salvus fiam? [No book]
[31]At illi dixerunt: Crede in Dominum Jesum: et salvus eris tu, et domus tua. [No book]
[32]Et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo ejus. [No book]
[33]Et tollens eos in illa hora noctis, lavit plagas eorum: et baptizatus est ipse, et omnis domus ejus continuo. [No book]
[34]Cumque perduxisset eos in domum suam, apposuit eis mensam, et lætatus est cum omni domo sua credens Deo. [No book]
[35]Et cum dies factus esset, miserunt magistratus lictores, dicentes: Dimitte homines illos. [No book]
[36]Nuntiavit autem custos carceris verba hæc Paulo: Quia miserunt magistratus ut dimittamini, nunc igitur exeuntes, ite in pace. [No book]
[37]Paulus autem dixit eis: Cæsos nos publice, indemnatos, homines Romanos miserunt in carcerem, et nunc occulte nos ejiciunt? Non ita: sed veniant, [No book]
[38]et ipsi nos ejiciant. Nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba hæc. Timueruntque audito quod Romani essent: [No book]
[39]et venientes deprecati sunt eos, et educentes rogabant ut egrederentur de urbe. [No book]
[40]Exeuntes autem de carcere, introierunt ad Lydiam: et visis fratribus consolati sunt eos, et profecti sunt. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Top