[1]Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco: [2]et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes. [3]Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum: [4]et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cœperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis. [5]Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione, quæ sub cælo est. [6]Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes. [7]Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes: Nonne ecce omnes isti, qui loquuntur, Galilæi sunt, [8]et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? [9]Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam, [10]Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ, quæ est circa Cyrenen, et advenæ Romani, [11]Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes: audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei. [12]Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes: Quidnam vult hoc esse? [13]Alii autem irridentes dicebant: Quia musto pleni sunt isti. [14]Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis: Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea. [15]Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia: [16]sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël: [17]Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt. [18]Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt: [19]et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi: [20]sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus. [21]Et erit: omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit. [22]Viri Israëlitæ, audite verba hæc: Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis: [23]hunc, definito consilio, et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis: [24]quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. [25]David enim dicit in eum: Providebam Dominum in conspectu meo semper: quoniam a dextris est mihi, ne commovear: [26]propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe: [27]quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. [28]Notas mihi fecisti vias vitæ: et replebis me jucunditate cum facie tua. [29]Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus: et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem. [30]Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus: [31]providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem. [32]Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus. [33]Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis, et auditis. [34]Non enim David ascendit in cælum: dixit autem ipse: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis [35]donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. [36]Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum, et Christum fecit Deus, hunc Jesum, quem vos crucifixistis. [37]His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum, et ad reliquos Apostolos: Quid faciemus, viri fratres? [38]Petrus vero ad illos: Pœnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum: et accipietis donum Spiritus Sancti. [39]Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. [40]Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens: Salvamini a generatione ista prava. [41]Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt: et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia. [42]Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus. [43]Fiebat autem omni animæ timor: multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis. [44]Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia. [45]Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. [46]Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione, et simplicitate cordis, [47]collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top