|
[1]Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem. |
[No book] |
[2]Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium. |
[No book] |
[3]Et dicit: Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie: |
[No book] |
[4]qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres, |
[No book] |
[5]sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu, a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur. |
[No book] |
[6]Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa: |
[No book] |
[7]et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi: Saule, Saule, quid me persequeris? |
[No book] |
[8]Ego autem respondi: Quis es, Domine? Dixitque ad me: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. |
[No book] |
[9]Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum. |
[No book] |
[10]Et dixi: Quid faciam, Domine? Dominus autem dixit ad me: Surgens vade Damascum: et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere. |
[No book] |
[11]Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum. |
[No book] |
[12]Ananias autem quidam, vir secundum legem testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis, |
[No book] |
[13]veniens ad me, et astans dixit mihi: Saule frater respice. Et ego eadem hora respexi in eum. |
[No book] |
[14]At ille dixit: Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus: |
[No book] |
[15]quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti. |
[No book] |
[16]Et nunc quid moraris? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius. |
[No book] |
[17]Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis, |
[No book] |
[18]et videre illum dicentem mihi: Festina, et exi velociter ex Jerusalem: quoniam non recipient testimonium tuum de me. |
[No book] |
[19]Et ego dixi: Domine ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos qui credebant in te: |
[No book] |
[20]et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum. |
[No book] |
[21]Et dixit ad me: Vade quoniam ego in nationes longe mittam te. |
[No book] |
[22]Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam dicentes: Tolle de terra hujusmodi: non enim fas est eum vivere. |
[No book] |
[23]Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem, |
[No book] |
[24]jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei. |
[No book] |
[25]Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus: Si hominem Romanum, et indemnatum licet vobis flagellare? |
[No book] |
[26]Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est. |
[No book] |
[27]Accedens autem tribunus, dixit illi: Dic mihi si tu Romanus es? At ille dixit: Etiam. |
[No book] |
[28]Et respondit tribunus: Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait: Ego autem et natus sum. |
[No book] |
[29]Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum. |
[No book] |
[30]Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium, et producens Paulum, statuit inter illos. |
[No book] |