[1]Intendens autem in concilium Paulus ait: Viri fratres, ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem. [2]Princeps autem sacerdotum Ananias præcepit astantibus sibi percutere os ejus. [3]Tunc Paulus dixit ad eum: Percutiet te Deus, paries dealbate. Et tu sedens judicas me secundum legem, et contra legem jubes me percuti? [4]Et qui astabant dixerunt: Summum sacerdotem Dei maledicis. [5]Dixit autem Paulus: Nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum. Scriptum est enim: Principem populi tui non maledices. [6]Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducæorum, et altera pharisæorum, exclamavit in concilio: Viri fratres, ego pharisæus sum, filius pharisæorum, de spe et resurrectione mortuorum ego judicor. [7]Et cum hæc dixisset, facta est dissensio inter pharisæos et sadducæos, et soluta est multitudo. [8]Sadducæi enim dicunt, non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisæi autem utraque confitentur. [9]Factus est autem clamor magnus. Et surgentes quidam pharisæorum, pugnabant, dicentes: Nihil mali invenimus in homine isto: quid si spiritus locutus est ei, aut angelus? [10]Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milities descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. [11]Sequenti autem nocte assistens ei Dominus, ait: Constans esto: sicut enim testificatus es de me in Jerusalem, sic te oportet et Romæ testificari. [12]Facta autem die collegerunt se quidam ex Judæis, et devoverunt se dicentes, neque manducaturos, neque bibaturos donec occiderent Paulum. [13]Erant autem plus quam quadraginta viri, qui hanc conjurationem fecerant: [14]qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores, et dixerunt: Devotione devovimus nos nihil gustaturos, donec occidamus Paulum. [15]Nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio, ut producat illum ad vos, tamquam aliquid certius cognituri de eo. Nos vero prius quam appropiet, parati sumus interficere illum. [16]Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit, et intravit in castra, nuntiavitque Paulo. [17]Vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus, ait: Adolescentem hunc perduc ad tribunum, habet enim aliquid indicare illi. [18]Et ille quidem assumens eum duxit ad tribunum, et ait: Vinctus Paulus rogavit me hunc adolescentem perducere ad te, habentem aliquid loqui tibi. [19]Apprehendens autem tribunus manum illius, secessit cum eo seorsum, et interrogavit illum: Quid est quod habes indicare mihi? [20]Ille autem dixit: Judæis convenit rogare te ut crastina die producas Paulum in concilium, quasi aliquid certius inquisituri sint de illo: [21]tu vero ne credideris illis, insidiantur enim ei ex eis viri amplius quam quadraginta, qui se devoverunt non manducare, neque bibere donec interficiant eum: et nunc parati sunt, exspectantes promissum tuum. [22]Tribunus igitur dimisit adolescentem, præcipiens ne cui loqueretur quoniam hæc nota sibi fecisset. [23]Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, [24]et jumenta præparate ut imponentes Paulum, salvum perducerent ad Felicem præsidem. [25](Timuit enim ne forte raperent eum Judæi, et occiderent, et ipse postea calumniam sustineret, tamquam accepturus pecuniam.) [26]Scribens epistolam continentem hæc: Claudius Lysias optimo præsidi, Felici salutem. [27]Virum hunc comprehensum a Judæis, et incipientem interfici ab eis, superveniens cum exercitu eripui, cognito quia Romanus est. [28]Volensque scire causam quam objiciebant illi, deduxi eum in concilium eorum. [29]Quem inveni accusari de quæstionibus legis ipsorum, nihil vero dignum morte aut vinculis habentem criminis. [30]Et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverant illi, misi eum ad te denuntians: et accusatoribus ut dicant apud te. Vale. [31]Milites ergo secundum præceptum sibi, assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. [32]Et postera die dimissis equitibus ut cum eo irent, reversi sunt ad castra. [33]Qui cum venissent Cæsaream, et tradidissent epistolam præsidi, statuerunt ante illum et Paulum. [34]Cum legisset autem, et interrogasset de qua provincia esset: et cognoscens quia de Cilicia: [35]Audiam te, inquit, cum accusatores tui venerint. Jussitque in prætorio Herodis custodiri eum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top