«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The First Book of Clement
1Clem
[1]Post quinque autem dies descendit princeps sacerdotum, Ananias, cum senioribus quibusdam, et Tertullo quodam oratore, qui adierunt præsidem adversus Paulum. [No book]
[2]Et citato Paulo cœpit accusare Tertullus, dicens: Cum in multa pace agamus per te, et multa corrigantur per tuam providentiam, [No book]
[3]semper et ubique suscipimus, optime Felix, cum omni gratiarum actione. [No book]
[4]Ne diutius autem te protraham, oro, breviter audias nos pro tua clementia. [No book]
[5]Invenimus hunc hominem pestiferum, et concitantem seditiones omnibus Judæis in universo orbe, et auctorem seditionis sectæ Nazarenorum: [No book]
[6]qui etiam templum violare conatus est, quem et apprehensum voluimus secundum legem nostram judicare. [No book]
[7]Superveniens autem tribunus Lysias, cum vi magna eripuit eum de manibus nostris, [No book]
[8]jubens accusatores ejus ad te venire: a quo poteris ipse judicans, de omnibus istis cognoscere, de quibus nos accusamus eum. [No book]
[9]Adjecerunt autem et Judæi, dicentes hæc ita se habere. [No book]
[10]Respondit autem Paulus (annuente sibi præside dicere): Ex multis annis te esse judicem genti huic sciens, bono animo pro me satisfaciam. [No book]
[11]Potes enim cognoscere quia non plus sunt mihi dies quam duodecim, ex quo ascendi adorare in Jerusalem: [No book]
[12]et neque in templo invenerunt me cum aliquo disputantem, aut concursum facientem turbæ, neque in synagogis, neque in civitate: [No book]
[13]neque probare possunt tibi de quibus nunc me accusant. [No book]
[14]Confiteor autem hoc tibi, quod secundum sectam, quam dicunt hæresim, sic deservio Patri, et Deo meo, credens omnibus quæ in lege et prophetis scripta sunt: [No book]
[15]spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum. [No book]
[16]In hoc et ipse studeo sine offendiculo conscientiam habere ad Deum, et ad homines semper. [No book]
[17]Post annos autem plures eleemosynas facturus in gentem meam, veni, et oblationes, et vota, [No book]
[18]in quibus invenerunt me purificatum in templo: non cum turba, neque cum tumultu. [No book]
[19]Quidam autem ex Asia Judæi, quos oportebat apud te præsto esse, et accusare si quid haberent adversum me: [No book]
[20]aut hi ipsi dicant si quid invenerunt in me iniquitatis cum stem in concilio, [No book]
[21]nisi de una hac solummodo voce, qua clamavi inter eos stans: Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis. [No book]
[22]Distulit autem illos Felix, certissime sciens de via hac, dicens: Cum tribunus Lysias descenderit, audiam vos. [No book]
[23]Jussitque centurioni custodire eum, et habere requiem, nec quemquam de suis prohibere ministrare ei. [No book]
[24]Post aliquot autem dies veniens Felix cum Drusilla uxore sua, quæ erat Judæa, vocavit Paulum, et audivit ab eo fidem, quæ est in Christum Jesum. [No book]
[25]Disputante autem illo de justitia, et castitate, et de judicio futuro, tremefactus Felix, respondit: Quod nunc attinet, vade: tempore autem opportuno accersam te: [No book]
[26]simul et sperans, quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo. [No book]
[27]Biennio autem expleto, accepit successorem Felix Portium Festum. Volens autem gratiam præstare Judæis Felix, reliquit Paulum vinctum. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top