[1]Et cum evasissemus, tunc cognovimus quia Melita insula vocabatur. Barbari vero præstabant non modicam humanitatem nobis. [2]Accensa enim pyra, reficiebant nos omnes propter imbrem, qui imminebat, et frigus. [3]Cum congregasset autem Paulus sarmentorum aliquantam multitudinem, et imposuisset super ignem, vipera a calore cum processisset, invasit manum ejus. [4]Ut vero viderunt Barbari pendentem bestiam de manu ejus, ad invicem dicebant: Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, ultio non sinit eum vivere. [5]Et ille quidem excutiens bestiam in ignem, nihil mali passus est. [6]At illi existimabant eum in tumorem convertendum, et subito casurum et mori. Diu autem illis exspectantibus, et videntibus nihil mali in eo fieri, convertentes se, dicebant eum esse deum. [7]In locis autem illis erant prædia principis insulæ, nomine Publii, qui nos suscipiens, triduo benigne exhibuit. [8]Contigit autem patrem Publii febribus et dysenteria vexatum jacere. Ad quem Paulus intravit: et cum orasset, et imposuisset ei manus, salvavit eum. [9]Quo facto, omnes qui in insula habebant infirmitates, accedebant, et curabantur: [10]qui etiam multis honoribus nos honoraverunt, et navigantibus imposuerunt quæ necessaria erant. [11]Post menses autem tres navigavimus in navi Alexandrina, quæ in insula hiemaverat, cui erat insigne Castorum. [12]Et cum venissemus Syracusam, mansimus ibi triduo. [13]Inde circumlegentes devenimus Rhegium: et post unum diem, flante austro, secunda die venimus Puteolos; [14]ubi inventis fratribus rogati sumus manere apud eos dies septem: et sic venimus Romam. [15]Et inde cum audissent fratres, occurrerunt nobis usque ad Apii forum, ac tres Tabernas. Quos cum vidisset Paulus, gratias agens Deo, accepit fiduciam. [16]Cum autem venissemus Romam, permissum est Paulo manere sibimet cum custodiente se milite. [17]Post tertium autem diem convocavit primos Judæorum. Cumque convenissent, dicebat eis: Ego, viri fratres, nihil adversus plebem faciens, aut morem paternum, vinctus ab Jerosolymis traditus sum in manus Romanorum, [18]qui cum interrogationem de me habuissent, voluerunt me dimittere, eo quod nulla esset causa mortis in me. [19]Contradicentibus autem Judæis, coactus sum appellare Cæsarem, non quasi gentem meam habens aliquid accusare. [20]Propter hanc igitur causam rogavi vos videre, et alloqui. Propter spem enim Israël catena hac circumdatus sum. [21]At illi dixerunt ad eum: Nos neque litteras accepimus de te a Judæa, neque adveniens aliquis fratrum nuntiavit, aut locutus est quid de te malum. [22]Rogamus autem a te audire quæ sentis: nam de secta hac notum est nobis quia ubique ei contradicitur. [23]Cum constituissent autem illi diem, venerunt ad eum in hospitium plurimi, quibus exponebat testificans regnum Dei, suadensque eis de Jesu ex lege Moysi et prophetis a mane usque ad vesperam. [24]Et quidam credebant his quæ dicebantur: quidam vero non credebant. [25]Cumque invicem non essent consentientes, discedebant dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus Sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, [26]dicens: Vade ad populum istum, et dic ad eos: Aure audietis, et non intelligetis: et videntes videbitis, et non perspicietis. [27]Incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt: ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertantur, et sanem eos. [28]Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient. [29]Et cum hæc dixisset, exierunt ab eo Judæi, multam habentes inter se quæstionem. [30]Mansit autem biennio toto in suo conducto: et suscipiebat omnes qui ingrediebantur ad eum, [31]prædicans regnum Dei, et docens quæ sunt de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top