|
[1]Petrus autem et Joannes ascendebant in templum ad horam orationis nonam. |
[No book] |
[2]Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suæ, bajulabatur: quem ponebant quotidie ad portam templi, quæ dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introëuntibus in templum. |
[No book] |
[3]Is cum vidisset Petrum et Joannem incipientes introire in templum, rogabat ut eleemosynam acciperet. |
[No book] |
[4]Intuens autem in eum Petrus cum Joanne, dixit: Respice in nos. |
[No book] |
[5]At ille intendebat in eos, sperans se aliquid accepturum ab eis. |
[No book] |
[6]Petrus autem dixit: Argentum et aurum non est mihi: quod autem habeo, hoc tibi do: in nomine Jesu Christi Nazareni surge, et ambula. |
[No book] |
[7]Et apprehensa manu ejus dextera, allevavit eum, et protinus consolidatæ sunt bases ejus et plantæ. |
[No book] |
[8]Et exiliens stetit, et ambulabat: et intravit cum illis in templum ambulans, et exiliens, et laudans Deum. |
[No book] |
[9]Et vidit omnis populus eum ambulantem, et laudantem Deum. |
[No book] |
[10]Cognoscebant autem illum, quod ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi: et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contingerat illi. |
[No book] |
[11]Cum teneret autem Petrum et Joannem, cucurrit omnis populus ad eos ad porticum quæ appellatur Salomonis, stupentes. |
[No book] |
[12]Videns autem Petrus, respondit ad populum: Viri Israëlitæ, quid miramini in hoc, aut nos quid intuemini, quasi nostra virtute aut potestate fecerimus hunc ambulare? |
[No book] |
[13]Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob, Deus patrum nostrorum glorificavit filium suum Jesum, quem vos quidem tradidistis, et negastis ante faciem Pilati, judicante illo dimitti. |
[No book] |
[14]Vos autem sanctum et justum negastis, et petistis virum homicidam donari vobis: |
[No book] |
[15]auctorem vero vitæ interfecistis, quem Deus suscitavit a mortuis, cujus nos testes sumus. |
[No book] |
[16]Et in fide nominis ejus, hunc, quem vos vidistis, et nostis, confirmavit nomen ejus: et fides, quæ per eum est, dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrum. |
[No book] |
[17]Et nunc, fratres, scio quia per ignorantiam fecistis, sicut et principes vestri. |
[No book] |
[18]Deus autem, quæ prænuntiavit per os omnium prophetarum, pati Christum suum, sic implevit. |
[No book] |
[19]Pœnitemini igitur, et convertimini ut deleantur peccata vestra: |
[No book] |
[20]ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini, et miserit eum qui prædicatus est vobis, Jesum Christum, |
[No book] |
[21]quem oportet quidem cælum suscipere usque in tempora restitutionis omnium, quæ locutus est Deus per os sanctorum suorum a sæculo prophetarum. |
[No book] |
[22]Moyses quidem dixit: Quoniam prophetam suscitabit vobis Dominus Deus vester de fratribus vestris, tamquam me, ipsum audietis juxta omnia quæcumque locutus fuerit vobis. |
[No book] |
[23]Erit autem: omnis anima, quæ non audierit prophetam illum, exterminabitur de plebe. |
[No book] |
[24]Et omnes prophetæ a Samuel, et deinceps, qui locuti sunt, annuntiaverunt dies istos. |
[No book] |
[25]Vos estis filii prophetarum et testamenti, quod disposuit Deus ad patres nostros, dicens ad Abraham: Et in semine tuo benedicentur omnes familiæ terræ. |
[No book] |
[26]Vobis primum Deus suscitans filium suum, misit eum benedicentem vobis: ut convertat se unusquisque a nequitia sua. |
[No book] |