[1]Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi, [2]dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis: [3]et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum: erat enim jam vespera. [4]Multi autem eorum, qui audierant verbum, crediderunt: et factus est numerus virorum quinque millia. [5]Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ in Jerusalem. [6]Et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali. [7]Et statuentes eos in medio, interrogabant: In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos? [8]Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos: Principes populi, et seniores, audite: [9]si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est, [10]notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël: quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus. [11]Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli: [12]et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. [13]Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant: [14]hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere. [15]Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere: et conferebant ad invicem, [16]dicentes: Quid faciemus hominibus istis? quoniam quidem notum signum factum est per eos, omnibus habitantibus Jerusalem: manifestum est, et non possumus negare. [17]Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis, ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum. [18]Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur, neque docerent in nomine Jesu. [19]Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei, vos potius audire quam Deum, judicate. [20]Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui. [21]At illi comminantes dimiserunt eos: non invenientes quomodo punirent eos propter populum, quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat. [22]Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis. [23]Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent. [24]Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt: Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt: [25]qui Spiritu Sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? [26]Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus? [27]Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes, et Pontius Pilatus, cum gentibus, et populis Israël, [28]facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri. [29]Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum, [30]in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu. [31]Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati: et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia. [32]Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una: nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia. [33]Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri: et gratia magna erat in omnibus illis. [34]Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant, [35]et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat. [36]Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum Filius consolationis), Levites, Cyprius genere, [37]cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top