[1]Væ qui opulenti estis in Sion, et confiditis in monte Samariæ: optimates capita populorum, ingredientes pompatice domum Israël !
[2]Transite in Chalane, et videte, et ite inde in Emath magnam, et descendite in Geth Palæstinorum, et ad optima quæque regna horum: si latior terminus eorum termino vestro est.
[3]Qui separati estis in diem malum, et appropinquatis solio iniquitatis;
[4]qui dormitis in lectis eburneis, et lascivitis in stratis vestris; qui comeditis agnum de grege, et vitulos de medio armenti;
[5]qui canitis ad vocem psalterii, sicut David putaverunt se habere vasa cantici,
[6]bibentes vinum in phialis, et optimo unguento delibuti, et nihil patiebantur super contritione Joseph.
[7]Quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium, et auferetur factio lascivientium.
[8]Juravit Dominus Deus in anima sua, dicit Dominus Deus exercituum: Detestor ego superbiam Jacob, et domos ejus odi, et tradam civitatem cum habitatoribus suis.
[9]Quod si reliqui fuerint decem viri in domo una, et ipsi morientur.
[10]Et tollet eum propinquus suus, et comburet eum, ut efferat ossa de domo; et dicet ei, qui in penetralibus domus est: Numquid adhuc est penes te?
[11]Et respondebit: Finis est. Et dicet ei: Tace, et non recorderis nominis Domini.
[12]Quia ecce Dominus mandabit, et percutiet domum majorem ruinis, et domum minorem scissionibus.
[13]Numquid currere queunt in petris equi, aut arari potest in bubalis? quoniam convertistis in amaritudinem judicium, et fructum justitiæ in absinthium.
[14]Qui lætamini in nihilo; qui dicitis: Numquid non in fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua?
[15]Ecce enim suscitabo super vos, domus Israël, dicit Dominus Deus exercituum, gentem, et conteret vos ab introitu Emath usque ad torrentem deserti.
|