[1]Non videbis bovem fratris tui, aut ovem errantem, et præteribis: sed reduces fratri tuo,
[2]etiamsi non est propinquus frater tuus, nec nosti eum: duces in domum tuam, et erunt apud te quamdiu quærat ea frater tuus, et recipiat.
[3]Similiter facies de asino, et de vestimento, et de omni re fratris tui, quæ perierit: si inveneris eam, ne negligas quasi alienam.
[4]Si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via, non despicies, sed sublevabis cum eo.
[5]Non induetur mulier veste virili, nec vir utetur veste feminea: abominabilis enim apud Deum est qui facit hæc.
[6]Si ambulans per viam, in arbore vel in terra nidum avis inveneris, et matrem pullis vel ovis desuper incubantem: non tenebis eam cum filiis,
[7]sed abire patieris, captos tenens filios: ut bene sit tibi, et longo vivas tempore.
[8]Cum ædificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum: ne effundatur sanguis in domo tua, et sis reus labente alio, et in præceps ruente.
[9]Non seres vineam tuam altero semine: ne et sementis quam sevisti, et quæ nascuntur ex vinea, pariter sanctificentur.
[10]Non arabis in bove simul et asino.
[11]Non indueris vestimento, quod ex lana linoque contextum est.
[12]Funiculos in fimbriis facies per quatuor angulos pallii tui, quo operieris.
[13]Si duxerit vir uxorem, et postea odio habuerit eam,
[14]quæsieritque occasiones quibus dimittat eam, objiciens ei nomen pessimum, et dixerit: Uxorem hanc accepi, et ingressus ad eam non inveni virginem:
[15]tollent eam pater et mater ejus, et ferent secum signa virginitatis ejus ad seniores urbis qui in porta sunt:
[16]et dicet pater: Filiam meam dedi huic uxorem: quam quia odit,
[17]imponit ei nomen pessimum, ut dicat: Non inveni filiam tuam virginem: et ecce hæc sunt signa virginitatis filiæ meæ. Expandent vestimentum coram senioribus civitatis:
[18]apprehendentque senes urbis illius virum, et verberabunt illum,
[19]condemnantes insuper centum siclis argenti, quos dabit patri puellæ, quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israël: habebitque eam uxorem, et non poterit dimittere eam omnibus diebus vitæ suæ.
[20]Quod si verum est quod objicit, et non est in puella inventa virginitas,
[21]ejicient eam extra fores domus patris sui, et lapidibus obruent viri civitatis illius, et morietur: quoniam fecit nefas in Israël, ut fornicaretur in domo patris sui: et auferes malum de medio tui.
[22]Si dormierit vir cum uxore alterius, uterque morietur, id est, adulter et adultera: et auferes malum de Israël.
[23]Si puellam virginem desponderit vir, et invenerit eam aliquis in civitate, et concubuerit cum ea,
[24]educes utrumque ad portam civitatis illius, et lapidibus obruentur: puella, quia non clamavit, cum esset in civitate: vir, quia humiliavit uxorem proximi sui: et auferes malum de medio tui.
[25]Sin autem in agro repererit vir puellam, quæ desponsata est, et apprehendens concubuerit cum ea, ipse morietur solus:
[26]puella nihil patietur, nec est rea mortis: quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum, et occidit animam ejus, ita et puella perpessa est.
[27]Sola erat in agro: clamavit, et nullus affuit qui liberaret eam.
[28]Si invenerit vir puellam virginem, quæ non habet sponsum, et apprehendens concubuerit cum illa, et res ad judicium venerit:
[29]dabit qui dormivit cum ea, patri puellæ quinquaginta siclos argenti, et habebit eam uxorem, quia humiliavit illam: non poterit dimittere eam cunctis diebus vitæ suæ.
[30]Non accipiet homo uxorem patris sui, nec revelabit operimentum ejus.
|