|
[1]Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam ante oculos ejus propter aliquam fœditatem: scribet libellum repudii, et dabit in manu illius, et dimittet eam de domo sua. |
[No book] |
[2]Cumque egressa alterum maritum duxerit, |
[No book] |
[3]et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, vel certe mortuus fuerit: |
[No book] |
[4]non poterit prior maritus recipere eam in uxorem: quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino: ne peccare facias terram tuam, quam Dominus Deus tuus tradiderit tibi possidendam. |
[No book] |
[5]Cum acceperit homo nuper uxorem, non procedet ad bellum, nec ei quippiam necessitatis injungetur publicæ, sed vacabit absque culpa domi suæ, ut uno anno lætetur cum uxore sua. |
[No book] |
[6]Non accipies loco pignoris inferiorem, et superiorem molam: quia animam suam opposuit tibi. |
[No book] |
[7]Si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israël, et vendito eo acceperit pretium, interficietur, et auferes malum de medio tui. |
[No book] |
[8]Observa diligenter ne incurras plagam lepræ, sed facies quæcumque docuerint te sacerdotes Levitici generis, juxta id quod præcepi eis, et imple sollicite. |
[No book] |
[9]Mementote quæ fecerit Dominus Deus vester Mariæ in via cum egrederemini de Ægypto. |
[No book] |
[10]Cum repetes a proximo tuo rem aliquam, quam debet tibi, non ingredieris domum ejus ut pignus auferas: |
[No book] |
[11]sed stabis foris, et ille tibi proferet quod habuerit. |
[No book] |
[12]Sin autem pauper est, non pernoctabit apud te pignus, |
[No book] |
[13]sed statim reddes ei ante solis occasum: ut dormiens in vestimento suo, benedicat tibi, et habeas justitiam coram Domino Deo tuo. |
[No book] |
[14]Non negabis mercedem indigentis, et pauperis fratris tui, sive advenæ, qui tecum moratur in terra, et intra portas tuas est: |
[No book] |
[15]sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum, quia pauper est, et ex eo sustentat animam suam: ne clamet contra te ad Dominum, et reputetur tibi in peccatum. |
[No book] |
[16]Non occidentur patres pro filiis, neque filii pro patribus, sed unusquisque pro peccato suo morietur. |
[No book] |
[17]Non pervertes judicium advenæ et pupilli, nec auferes pignoris loco viduæ vestimentum. |
[No book] |
[18]Memento quod servieris in Ægypto, et eruerit te Dominus Deus tuus inde. Idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. |
[No book] |
[19]Quando messueris segetem in agro tuo, et oblitus manipulum reliqueris, non reverteris, ut tollas illum: sed advenam, et pupillum, et viduam auferre patieris, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarum. |
[No book] |
[20]Si fruges collegeris olivarum, quidquid remanserit in arboribus, non reverteris ut colligas: sed relinques advenæ, pupillo, ac viduæ. |
[No book] |
[21]Si vindemiaveris vineam tuam, non colliges remanentes racemos: sed cedent in usus advenæ, pupilli, ac viduæ. |
[No book] |
[22]Memento quod et tu servieris in Ægypto, et idcirco præcipio tibi ut facias hanc rem. |
[No book] |