«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The First Book of Clement
1Clem
[1]Præcepit autem Moyses et seniores Israël populo, dicentes: Custodite omne mandatum quod præcipio vobis hodie. [No book]
[2]Cumque transieritis Jordanem in terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, eriges ingentes lapides, et calce lævigabis eos, [No book]
[3]ut possis in eis scribere omnia verba legis hujus, Jordane transmisso: ut introëas terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, terram lacte et melle manantem, sicut juravit patribus tuis. [No book]
[4]Quando ergo transieritis Jordanem, erigite lapides, quos ego hodie præcipio vobis in monte Hebal, et lævigabis eos calce: [No book]
[5]et ædificabis ibi altare Domino Deo tuo de lapidibus, quos ferrum non tetigit, [No book]
[6]et de saxis informibus et impolitis: et offeres super eo holocausta Domino Deo tuo, [No book]
[7]et immolabis hostias pacificas, comedesque ibi, et epulaberis coram Domino Deo tuo. [No book]
[8]Et scribes super lapides omnia verba legis hujus plane et lucide. [No book]
[9]Dixeruntque Moyses et sacerdotes Levitici generis ad omnem Israëlem: Attende, et audi, Israël: hodie factus es populus Domini Dei tui: [No book]
[10]audies vocem ejus, et facies mandata atque justitias, quas ego præcipio tibi. [No book]
[11]Præcepitque Moyses populo in die illo, dicens: [No book]
[12]Hi stabunt ad benedicendum populo super montem Garizim, Jordane transmisso: Simeon, Levi, Judas, Issachar, Joseph, et Benjamin. [No book]
[13]Et e regione isti stabunt ad maledicendum in monte Hebal: Ruben, Gad, et Aser, et Zabulon, Dan, et Nephthali. [No book]
[14]Et pronuntiabunt Levitæ, dicentque ad omnes viros Israël excelsa voce: [No book]
[15]Maledictus homo qui facit sculptile et conflatile, abominationem Domini, opus manuum artificum, ponetque illud in abscondito: et respondebit omnis populus, et dicet: Amen. [No book]
[16]Maledictus qui non honorat patrem suum, et matrem: et dicet omnis populus: Amen. [No book]
[17]Maledictus qui transfert terminos proximi sui: et dicet omnis populus: Amen. [No book]
[18]Maledictus qui errare facit cæcum in itinere: et dicet omnis populus: Amen. [No book]
[19]Maledictus qui pervertit judicium advenæ, pupilli et viduæ: et dicet omnis populus: Amen. [No book]
[20]Maledictus qui dormit cum uxore patris sui, et revelat operimentum lectuli ejus: et dicet omnis populus: Amen. [No book]
[21]Maledictus qui dormit cum omni jumento: et dicet omnis populus: Amen. [No book]
[22]Maledictus qui dormit cum sorore sua, filia patris sui, vel matris suæ: et dicet omnis populus: Amen. [No book]
[23]Maledictus qui dormit cum socru sua: et dicet omnis populus: Amen. [No book]
[24]Maledictus qui clam percusserit proximum suum: et dicet omnis populus: Amen. [No book]
[25]Maledictus qui accipit munera, ut percutiat animam sanguinis innocentis: et dicet omnis populus: Amen. [No book]
[26]Maledictus qui non permanet in sermonibus legis hujus, nec eos opere perficit: et dicet omnis populus: Amen. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: Charles H. Hoole (1885)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top