[1]Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho: ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan,
[2]et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum,
[3]et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor.
[4]Dixitque Dominus ad eum: Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam.
[5]Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino:
[6]et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor: et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem.
[7]Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est: non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt.
[8]Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus: et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
[9]Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi.
[10]Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem,
[11]in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius,
[12]et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.
|