«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
Hegesippus
Hegesippus
[1]Hæc sunt præcepta, et cæremoniæ, atque judicia, quæ mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos, et faciatis ea in terra, ad quam transgredimini possidendam: [No book]
[2]ut timeas Dominum Deum tuum, et custodias omnia mandata et præcepta ejus, quæ ego præcipio tibi, et filiis, ac nepotibus tuis, cunctis diebus vitæ tuæ, ut prolongentur dies tui. [No book]
[3]Audi, Israël, et observa ut facias quæ præcepit tibi Dominus, et bene sit tibi, et multipliceris amplius, sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantem. [No book]
[4]Audi, Israël: Dominus Deus noster, Dominus unus est. [No book]
[5]Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota fortitudine tua. [No book]
[6]Eruntque verba hæc, quæ ego præcipio tibi hodie, in corde tuo: [No book]
[7]et narrabis ea filiis tuis, et meditaberis in eis sedens in domo tua, et ambulans in itinere, dormiens atque consurgens. [No book]
[8]Et ligabis ea quasi signum in manu tua, eruntque et movebuntur inter oculos tuos, [No book]
[9]scribesque ea in limine, et ostiis domus tuæ. [No book]
[10]Cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram, pro qua juravit patribus tuis Abraham, Isaac, et Jacob, et dederit tibi civitates magnas et optimas, quas non ædificasti, [No book]
[11]domos plenas cunctarum opum, quas non exstruxisti, cisternas, quas non fodisti, vineta et oliveta, quæ non plantasti, [No book]
[12]et comederis, et saturatus fueris: [No book]
[13]cave diligenter ne obliviscaris Domini, qui eduxit te de terra Ægypti, de domo servitutis. Dominum Deum tuum timebis, et illi soli servies, ac per nomen illius jurabis. [No book]
[14]Non ibitis post deos alienos cunctarum gentium, quæ in circuitu vestro sunt: [No book]
[15]quoniam Deus æmulator Dominus Deus tuus in medio tui: nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te, et auferat te de superficie terræ. [No book]
[16]Non tentabis Dominum Deum tuum, sicut tentasti in loco tentationis. [No book]
[17]Custodi præcepta Domini Dei tui, ac testimonia et cæremonias, quas præcepit tibi: [No book]
[18]et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini, ut bene sit tibi: et ingressus possideas terram optimam, de qua juravit Dominus patribus tuis, [No book]
[19]ut deleret omnes inimicos tuos coram te, sicut locutus est. [No book]
[20]Cumque interrogaverit te filius tuus cras, dicens: Quid sibi volunt testimonia hæc, et cæremoniæ, atque judicia, quæ præcepit Dominus Deus noster nobis? [No book]
[21]dices ei: Servi eramus Pharaonis in Ægypto, et eduxit nos Dominus de Ægypto in manu forti: [No book]
[22]fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Ægypto contra Pharaonem, et omnem domum illius in conspectu nostro, [No book]
[23]et eduxit nos inde, ut introductis daret terram, super qua juravit patribus nostris. [No book]
[24]Præcepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima hæc, et timeamus Dominum Deum nostrum, ut bene sit nobis cunctis diebus vitæ nostræ, sicut est hodie. [No book]
[25]Eritque nostri misericors, si custodierimus et fecerimus omnia præcepta ejus coram Domino Deo nostro, sicut mandavit nobis. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Source: www.earlychristianwritings.com
Top