[1]Verba Ecclesiastæ, filii David, regis Jerusalem.
[2]Vanitas vanitatum, dixit Ecclesiastes; vanitas vanitatum, et omnia vanitas.
[3]Quid habet amplius homo de universo labore suo quo laborat sub sole?
[4]Generatio præterit, et generatio advenit; terra autem in æternum stat.
[5]Oritur sol et occidit, et ad locum suum revertitur; ibique renascens,
[6]gyrat per meridiem, et flectitur ad aquilonem. Lustrans universa in circuitu pergit spiritus, et in circulos suos revertitur.
[7]Omnia flumina intrant in mare, et mare non redundat; ad locum unde exeunt flumina revertuntur ut iterum fluant.
[8]Cunctæ res difficiles; non potest eas homo explicare sermone. Non saturatur oculus visu, nec auris auditu impletur.
[9]Quid est quod fuit? Ipsum quod futurum est. Quid est quod factum est? Ipsum quod faciendum est.
[10]Nihil sub sole novum, nec valet quisquam dicere: Ecce hoc recens est: jam enim præcessit in sæculis quæ fuerunt ante nos.
[11]Non est priorum memoria; sed nec eorum quidem quæ postea futura sunt erit recordatio apud eos qui futuri sunt in novissimo.
[12]Ego Ecclesiastes fui rex Israël in Jerusalem;
[13]et proposui in animo meo quærere et investigare sapienter de omnibus quæ fiunt sub sole. Hanc occupationem pessimam dedit Deus filiis hominum, ut occuparentur in ea.
[14]Vidi cuncta quæ fiunt sub sole, et ecce universa vanitas et afflictio spiritus.
[15]Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.
[16]Locutus sum in corde meo, dicens: Ecce magnus effectus sum, et præcessi omnes sapientia qui fuerunt ante me in Jerusalem; et mens mea contemplata est multa sapienter, et didici.
[17]Dedique cor meum ut scirem prudentiam atque doctrinam, erroresque et stultitiam; et agnovi quod in his quoque esset labor et afflictio spiritus:
[18]eo quod in multa sapientia multa sit indignatio; et qui addit scientiam, addit et laborem.
|